Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER XIV. APOPHORETA
    • Epigr. CLXXXVII-CXCVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Epigr. CLXXXVII-CXCVI

CLXXXVII. Menandrou Thais

Hac primum iuvenum lascivos lusit amores;
Nec Glycera pueri, Thais amica fuit.

CLXXXVIII. Cicero in membranis

Si comes ista tibi fuerit membrana, putato
Carpere te longas cum Cicerone vias.

CLXXXIX. Monobyblos Properti

Cynthia - facundi carmen iuvenale Properti -
Accepit famam, non minus ipsa dedit.

CXC. Titus Livius in membranis

Pellibus exiguis artatur Livius ingens,
Quem mea non totum bibliotheca capit.

CXCI. Sallustius

Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,
Primus Romana Crispus in historia.

CXCII. Ovidi Metamorphosis in membranis

Haec tibi, multiplici quae structa est massa tabella,
Carmina Nasonis quinque decemque gerit.

CXCIII. Tibullus

Ussit amatorem Nemesis lasciva Tibullum,
In tota iuvit quem nihil esse domo.

CXCIV. Lucanus

Sunt quidam, qui me dicant non esse poetam:
Sed qui me vendit bybliopola putat.

CXCV. Catullus

Tantum magna suo debet Verona Catullo,
Quantum parva suo Mantua Vergilio.

CXCVI. Calvi de aquae frigidae usu

Haec tibi quae fontes et aquarum nomina dicit,
Ipsa suas melius charta natabat aquas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License