Non facit ad saevos cervix,
nisi prima, leones:
quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?
Scilicet
a magnis ad te descendere tauris
et quae non cernunt frangere colla velis.
Desperanda tibi est ingentis gloria fati:
non potes hoc tenuis praeda sub hoste mori.
Commendo
tibi, Quintiane, nostros --
nostros dicere si tamen libellos
possum, quos recitat tuus poeta -- :
si de servitio gravi queruntur,
adsertor venias satisque praestes,
et, cum se dominum vocabit ille,
dicas esse meos manuque missos.
Hoc si terque quaterque clamitaris,
inpones plagiario pudorem.
Una est in nostris tua,
Fidentine, libellis
pagina, sed certa domini signata figura,
quae tua traducit manifesto carmina furto.
Sic interpositus villo contaminat uncto
urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus,
sic Arrentinae violant crystallina testae,
sic niger in ripis errat cum forte Caystri,
inter Ledaeos ridetur corvus olores,
sic ubi multisona fervet sacer Atthide lucus,
inproba Cecropias offendit pica querelas.
Indice
non opus est nostris nec iudice libris,
stat contra dicitque tibi tua pagina 'Fur es.'
Si
quid, Fusce, vacas adhuc amari --
nam sunt hinc tibi, sunt et hinc amici --
unum, si superest, locum rogamus,
nec me, quod tibi sim novus, recuses:
omnes hoc veteres tui fuerunt.
Tu tantum inspice qui novus paratur
an possit fieri vetus sodalis.
Vota
tui breviter si vis cognoscere Marci,
clarum militiae, Fronto, togaeque decus,
hoc petit, esse sui nec magni ruris arator,
sordidaque in parvis otia rebus amat.
Quisquam picta colit Spartani frigora saxi
et matutinum portat ineptus Have,
cui licet exuviis nemoris rurisque beato
ante focum plenas explicuisse plagas
et piscem tremula salientem ducere saeta
flavaque de rubro promere mella cado?
pinguis inaequales onerat cui vilica mensas
et sua non emptus praeparat ova cinis?
Non amet hanc vitam quisquis me non amat, opto,
vivat et urbanis albus in officiis.
Continuis vexata madet
vindemia nimbis:
non potes, ut cupias, vendere, copo, merum.
Qualem, Flacce, velim quaeris
nolimque puellam?
nolo
nimis facilem difficilemque nimis.
Illud quod medium est atque inter utrumque probamus:
nec volo quod cruciat nec volo quod satiat.
Milia
pro puero centum me mango poposcit:
risi ego, sed Phoebus protinus illa dedit.
Hoc dolet et queritur de me mea mentula secum
laudaturque meam Phoebus in invidiam.
Sed sestertiolum donavit mentula Phoebo
bis decies: hoc da tu mihi, pluris emam.
Dat
Baiana mihi quadrantes sportula centum:
inter delicias quid facit ista fames?
Redde Lupi nobis tenebrosaque balnea Grylli:
tam male cum cenem, cur bene, Flacce, laver?
Intres
ampla licet torvi lepus ora leonis,
esse tamen vacuo se leo dente putat.
Quod ruet in tergum vel quos procumbet in armos,
alta iuvencorum volnera figet ubi?
Quid frustra nemorum dominum regemque fatigas?
non nisi delecta pascitur ille fera.
|