A servo scis te genitum
blandeque fateris,
cum dicis dominum, Sosibiane, patrem.
Haec quae pulvere dissipata
multo
longas porticus explicat ruinas,
en quanto iacet absoluta casu!
Tectis nam modo Regulus sub illis
gestatus fuerat recesseratque,
victa est pondere cum suo repente,
et, postquam domino nihil timebat,
securo ruit incruenta damno.
Tantae, Regule, post metum querelae
quis curam neget esse te deorum,
propter quem fuit innocens ruina?
Os et labra tibi lingit,
Manneia, catellus:
non miror, merdas si libet esse cani.
Uxorem habendam non putat
Quirinalis,
cum velit habere filios, et invenit
quo possit istud more: futuit ancillas
domumque et agros implet equitibus vernis.
Pater
familiae verus est Quirinalis.
Venderet
excultos colles cum praeco facetus
atque suburbani iugera pulchra soli,
'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse
vendere: nil debet, fenerat immo magis.'
'Quae ratio est igitur?' 'Servos ibi perdidit omnes
et pecus et fructus; non amat inde locum.'
Quis faceret pretium nisi qui sua perdere vellet
omnia? Sic Mario noxius haeret ager.
Vicinus
meus est manuque tangi
de nostris Novius potest fenestris.
Quis non invideat mihi putetque
horis omnibus esse me beatum,
iuncto cui liceat frui sodale?
Tam longe est mihi quam Terentianus,
qui nunc Niliacam regit Syenen.
Non convivere, nec videre saltem,
non audire licet, nec urbe tota
quisquam est tam prope tam proculque nobis.
Migrandum est mihi longius vel illi.
Vicinus Novio vel inquilinus
sit, si quis Novium videre non volt.
Ne
gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
pastillos Cosmi luxuriosa voras.
Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
extremo ructus cum redit a barathro.
Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus
atque duplex animae longius exit odor?
Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
iam tollas et sis ebria simpliciter.
Alcime,
quem raptum domino crescentibus annis
Labicana levi caespite velat humus,
accipe non Pario nutantia pondera saxo,
quae cineri vanus dat ruitura labor,
sed faciles buxos et opacas palmitis umbras
quaeque virent lacrimis roscida prata meis
accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
hic tibi perpetuo tempore vivet honor.
Cum mihi supremos Lachesis perneverit annos,
non aliter cineres mando iacere meos.
Garris
in aurem semper omnibus, Cinna,
garrire et illud teste quod licet turba.
Rides in aurem, quereris, arguis, ploras,
cantas in aurem, iudicas, taces, clamas,
adeoque penitus sedit hic tibi morbus,
ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes.
Quod
numquam maribus iunctam te, Bassa, videbam
quodque tibi moechum fabula nulla dabat,
omne sed officium circa te semper obibat
turba tui sexus, non adeunte viro,
esse videbaris, fateor, Lucretia nobis:
at tu, pro facinus, Bassa, fututor eras.
Inter
se geminos audes committere cunnos
mentiturque virum prodigiosa Venus.
Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum,
hic ubi vir non est, ut sit adulterium.
|