Illa manus quondam studiorum
fida meorum
et felix domino notaque Caesaribus,
destituit primos viridis Demetrius annos:
quarta tribus lustris addita messis erat.
Ne tamen ad Stygias famulus descenderet umbras,
ureret implicitum cum scelerata lues,
cavimus et domini ius omne remisimus aegro:
munere dignus erat convaluisse meo.
Sensit
deficiens sua praemia meque patronum
dixit ad infernas liber iturus aquas.
Qui
pinxit Venerem tuam, Lycori,
blanditus, puto, pictor est Minervae.
'Si
dederint superi decies mihi milia centum'
dicebas nondum, Scaevola, iustus eques,
'qualiter o vivam, quam large quamque beate!'
Riserunt
faciles et tribuere dei.
Sordidior multo post hoc toga, paenula peior,
calceus est sarta terque quaterque cute:
deque decem plures semper servantur olivae,
explicat et cenas unica mensa duas,
et Veientani bibitur faex crassa rubelli,
asse cicer tepidum constat et asse Venus.
In ius, o fallax atque infitiator, eamus:
aut vive aut decies, Scaevola, redde deis.
Picto quod iuga delicata collo
pardus sustinet inprobaeque tigres
indulgent patientiam flagello,
mordent aurea quod lupata cervi,
quod frenis Libyci domantur ursi
et, quantum Calydon tulisse fertur,
paret purpureis aper capistris,
turpes esseda quod trahunt visontes
et molles dare iussa quod choreas
nigro belua non negat magistro:
quis spectacula non putet deorum?
Haec transit tamen, ut minora, quisquis
venatus humiles videt leonum,
quos velox leporum timor fatigat.
Dimittunt, repetunt, amantque captos,
et securior est in ore praeda,
laxos cui dare perviosque rictus
gaudent et timidos tenere dentes,
mollem frangere dum pudet rapinam,
stratis cum modo venerint iuvencis.
Haec clementia non paratur arte,
sed norunt cui serviant leones.
In Nomentanis, Ovidi, quod
nascitur arvis,
accepit quotiens tempora longa, merum
exuit annosa mores nomenque senecta:
et quidquid volvit, testa vocatur anus.
Interponis aquam subinde,
Rufe,
et si cogeris a sodale, raram
diluti bibis unciam Falerni.
Numquid pollicita est tibi beatam
noctem Naevia sobriasque mavis
certae nequitias fututionis?
Suspiras,
retices, gemis: negavit.
Crebros ergo licet bibas trientes
et durum iugules mero dolorem.
Quid parcis tibi, Rufe? dormiendum est.
Saepe
mihi dicis, Luci carissime Iuli,
'scribe aliquid magnum: desidiosus homo es.'
Otia da nobis, sed qualia fecerat olim
Maecenas Flacco Vergilioque suo:
condere victuras temptem per saecula curas
et nomen flammis eripuisse meum.
In
steriles nolunt campos iuga ferre iuvenci:
pingue solum lassat, sed iuvat ipse labor.
Est
tibi -- sitque precor multos crescatque per annos --
pulchra quidem, verum Transtiberina domus:
at mea Vipsanas spectant cenacula laurus,
factus in hac ego sum iam regione senex.
Migrandum
est, ut mane domi te, Galle, salutem:
est tanti, vel si longius illa foret.
Sed tibi non multum est unum si praesto togatum:
multum est, hunc unum si mihi, Galle, nego.
Ipse salutabo decuma te saepius hora:
mane tibi pro me dicet havere liber.
Issa
est passere nequior Catulli,
Issa est purior osculo columbae,
Issa est blandior omnibus puellis,
Issa est carior Indicis lapillis,
Issa est deliciae catella Publi.
Hanc tu, si queritur, loqui putabis;
sentit tristitiamque gaudiumque.
Collo nixa cubat capitque somnos,
ut suspiria nulla sentiantur;
et desiderio coacta ventris
gutta pallia non fefellit ulla,
sed blando pede suscitat toroque
deponi monet et rogat levari.
Castae tantus inest pudor catellae,
ignorat Venerem; nec invenimus
dignum tam tenera virum puella.
Hanc ne lux rapiat suprema totam,
picta Publius exprimit tabella,
in qua tam similem videbis Issam,
ut sit tam similis sibi nec ipsa.
Issam denique pone cum tabella:
aut utramque putabis esse veram,
aut utramque putabis esse pictam.
Scribere
me quereris, Velox, ta longa.
Ipse nihil scribis: tu breviora facis.
|