Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Dedicatio
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER II

Dedicatio

Dedicatio

VALERIUS MARTIALIS DECIANO SUO SAL.

1. 'Quid nobis' inquis 'cum epistola? parum enim tibi praestamus, si legimus ta? quid hic porro dicturus es quod non possis versibus dicere?

2. Video quare tragoedia aut comoedia epistolam accipiant, quibus pro se loqui non licet: ta curione non egent et contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pagina visum est, epistolam faciunt.

3. Noli ergo, si tibi videtur, rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere personam.

4. Denique videris an te delectet contra retiarium ferula.

5. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.'

6. Puto me hercules, Deciane, verum dicis.

7. Quid si scias cum qua et quam longa epistola negotium fueris habiturus?

8. Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non lassi pervenient.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License