Cum tibi vernarent dubia
lanugine malae,
lambebat medios improba lingua viros.
Postquam triste caput fastidia vispillonum
et miseri meruit taedia carnificis,
uteris ore aliter nimiaque aerugine captus
adlatras nomen quod tibi cumque datur.
Haereat
inguinibus potius tam noxia lingua:
nam cum fellaret, purior illa fuit.
Quod
pectus, quod crura tibi, quod bracchia vellis,
quod cincta est brevibus mentula tonsa pilis,
hoc praestas, Labiene, tuae -- quis nescit? -- amicae.
Cui praestas, culum quod, Labiene, pilas?
Sola
tibi fuerant sestertia, Miliche, centum,
quae tulit e sacra Leda redempta via.
Miliche,
luxuria est si tanti dives amares.
'Non amo' iam dices: haec quoque luxuria est.
Dum
modo causidicum, dum te modo rhetora fingis
et non decernis, Laure, quid esse velis,
Peleos et Priami transit et Nestoris aetas
et fuerat serum iam tibi desinere.
Incipe, tres uno perierunt rhetores anno,
si quid habes animi, si quid in arte vales.
Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent,
ipse potest fieri Marsua causidicus.
Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?
Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil.
Cur
tristiorem cernimus Saleianum?
'An
causa levis est?' inquis, 'extuli uxorem.'
O grande fati crimen! O
gravem casum!
Illa, illa dives mortua est Secundilla,
centena decies quae tibi dedit dotis?
Nollem accidisset hoc tibi, Saleiane.
Unus de toto peccaverat orbe
comarum
anulus, incerta non bene fixus acu:
hoc facinus Lalage speculo, quo viderat, ulta est,
et cecidit saevis icta Plecusa comis.
Desine
iam, Lalage, tristes ornare capillos,
tangat et insanum mulla puella caput.
Hoc salamandra notet vel saeva novacula nudet,
ut digan speculo fiat imago tua.
Occurris
quocumque loco mihi, Postume, clamas
protinus et prima est haec tua vox 'Quid agis?'
Hoc, si me decies una conveneris hora,
dicis: habes puto tu, Postume, nil quod agas.
Quod
te nomine iam tuo saluto,
quem regem et dominum prius vocabam,
ne me dixeris esse contumacem:
totis pillea sarcinis redemi.
Reges et dominos habere debet
qui se non habet atque concupiscit
quod reges dominique concupiscunt.
Servom si potes, Ole, non habere,
et regem potes, Ole, non habere.
Invitum
cenare foris te, Classice, dicis:
si non mentiris, Classice, dispeream.
Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire:
cum cenaret, erat tristior ille, domi.
Si tamen invitus vadis, cur, Classice, vadis?
'Cogor' ais: verum est; cogitur et Selius.
En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam:
grandia verba ubi sunt? Si vir es, ecce, nega.
Non
vis in solio prius lavari
quemquam, Cotile: causa quae, nisi haec est,
undis ne fovearis irrumatis?
Primus te licet abluas: necesse est
ante hic mentula quam caput lavetur.
|