Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Epigr. LXXI-LXXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Epigr. LXXI-LXXX

LXXI.

Candidius nihil est te, Caeciliane. Notavi,
si quando ex nostris disticha pauca lego,
protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli.
Hoc mihi das, tamquam deteriora legas,
ut conlata magis placeant mea? Credimus istud:
malo tamen recites, Caeciliane, tua.

LXXII.

Hesterna factum narratur, Postume, cena
quod nollem -- quis enim talia facta probet? --
os tibi percisum quanto non ipse Latinus
vilia Panniculi percuti ora sono:
quodque magis mirum est, auctorem criminis huius
Caecilium tota rumor in urbe sonat.
Esse negas factum: vis hoc me credere? credo.
Quid quod habet testes, Postume, Caecilius?

LXXIII.

Quid faciat volt scire Lyris. Quid? Sobria fellat.

LXXIV.

Cinctum togatis post et ante Saufeium,
quanta reduci Regulus solet turba,
ad alta tonsum templa cum reum misit,
Materne, cernis? Invidere nolito:
comitatus iste sit precor tuus numquam.
Hos illi amicos et greges togatorum
Fuficulenus praestat et Faventinus.

LXXV.

Verbera securi solitus leo ferre magistri
insertamque pati blandus in ora manum
dedidicit pacem subito feritate reversa,
quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
Nam duo de tenera puerilia corpora turba,
sanguineam rastris quae renovabat humum,
saevos et infelix furiali dente peremit:
Martia non vidit maius harena nefas.
Exclamare libet: 'Crudelis, perfide, praedo,
a nostra pueris parcere disce lupa!'

LXXVI.

Argenti libras Marius tibi quinque reliquit,
cui nihil ipse dabas: hic tibi verba dedit?

LXXVII.

Cosconi, qui longa putas ta nostra,
utilis unguendis axibus esse potes.
Hac tu credideris longum ratione colosson
et puerum Bruti dixeris esse brevem.
Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis
saepe duplex unum pagina tractat opus.
Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis,
sed tu, Cosconi, disticha longa facis.

LXXVIII.

Aestivo serves ubi piscem tempore, quaeris?
In thermis serva, Caeciliane, tuis.

LXXIX.

Invitas tunc me cum scis, Nasica, vocasse.
Excusatum habeas me rogo: ceno domi.

LXXX.

Hostem cum fugeret, se Fannius ipse peremit.
Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License