Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Epigr. LXXXI-XCIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Epigr. LXXXI-XCIII

LXXXI.

Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit:
cum tamen haec tua sit, Zoile, sandapila est.

LXXXII.

Abscisa servom quid figis, Pontice, lingua?
Nescis tu populum, quod tacet ille, loqui?

LXXXIII.

Foedasti miserum, marite, moechum,
et se, qui fuerant prius, requirunt
trunci naribus auribusque voltus.
Credis te satis esse vindicatum?
Erras: iste potest et irrumare.

LXXXIV.

Mollis erat facilisque viris Poeantius heros:
volnera sic Paridis dicitur ulta Venus.
Cur lingat cunnum Siculus Sertorius, hoc est:
abs hoc occisus, Rufe, videtur Eryx.

LXXXV.

Vimine clausa levi niveae custodia coctae,
hoc tibi Saturni tempore munus erit.
Dona quod aestatis misi tibi mense Decembri
si quereris, rasam tu mihi mitte togam.

LXXXVI.

Quod nec carmine glorior supino
nec retro lego Sotaden cinaedum,
nusquam Graecula quod recantat echo
nec dictat mihi luculentus Attis
mollem debilitate galliambon,
non sum, Classice, tam malus poeta.
Quid si per gracilis vias petauri
invitum iubeas subire Ladan?
Turpe est difficiles habere nugas
et stultus labor est ineptiarum.
Scribat carmina circulis Palaemon,
me raris iuvat auribus placere.

LXXXVII.

Dicis amore tui bellas ardere puellas,
qui faciem sub aqua, Sexte, natantis habes.

LXXXVIII.

Nil recitas et vis, Mamerce, poeta videri:
quidquid vis esto, dummodo nil recites.

LXXXIX.

Quod nimio gaudes noctem producere vino
ignosco: vitium, Gaure, Catonis habes.
Carmina quod scribis Musis et Apolline nullo
laudari debes: hoc Ciceronis habes.
Quod vomis, Antoni: quod luxuriaris, Apici.
Quod fellas, vitium dic mihi cuius habes?

XC.

Quintiliane,vagae moderator summe iuventae,
gloria Romanae, Quintiliane, togae,
vivere quod propero pauper nec inutilis annis,
da veniam: properat vivere nemo satis.
Differat hoc patrios optat qui vincere census
atriaque inmocicis artat imaginibus:
me focus et nigros non indignantia fumos
tecta iuvant et fons vivus et herba rudis.
Sit mihi verna satur, sit non doctissima coniunx,
sit nox cum somno, sit sine lite dies.

XCI.

Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar,
sospite quo magnos credimus esse deos,
si festinatis totiens tibi lecta libellis
detinuere oculos carmina nostra tuos,
quod fortuna vetat fieri permitte videri,
natorum genitor credar ut esse trium.
Haec, si displicui, fuerint solacia nobis;
haec fuerint nobis praemia, si placui.

XCII.

Natorum mihi ius trium roganti
Musarum pretium dedit mearum
solus qui poterat. Valebis, uxor:
non debet domini perire munus.

XCIII.

'Primus ubi est' inquis 'cum sit liber iste secundus?'
Quid faciam, si plus ille pudoris habet?
Tu tamen hunc fieri si mavis, Regule, primum,
unum de titulo tollere iota potes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License