Proscriptum famulus servavit
fronte notatus:
non fuit haec domini vita, sed invidia.
Dederas, Apici, bis trecenties
ventri,
sed adhuc supererat centies tibi laxum.
Hoc
tu gravatus ut famem et sitim ferre,
summa venenum potione perduxti.
Nihil est, Apici, tibi gulosius factum.
Omnia
cum retro pueris obsonia tradas,
cur non mensa tibi ponitur a pedibus?
Vite
nocens rosa stabat moriturus ad aras
hircus, Bacche, tuis victima grata focis;
quem Tuscus mactare deo cum vellet aruspex,
dixerat agresti forte rudique viro
ut cito testiculos et acuta falce secaret,
taeter ut inmundae carnis abiret odor.
Ipse super virides aras luctantia pronus
dum resecat cultro colla premitque manu,
ingens iratis apparuit hirnea sacris.
Occupat hanc ferro rusticus atque secat,
hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus
talibus et fibris numina prisca coli.
Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus aruspex,
dum iugulas hircum, factus es ipse caper.
Si
temperari balneum cupis fervens,
Faustine, quod vix Iulianus intraret,
roga lavetur rhetorem Sabineium:
Neronianas is refrigerat thermas.
Praedia
solus habes et solus, Candide, nummos,
aurea solus habes, murrina solus habes,
Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,
et cor solus habes, solus et ingenium.
Omnia
solus habes ‹ nec me puta velle negare ‹
uxorem sed habes, Candide, cum populo.
Numquam
me revocas, venias cum saepe vocatus:
ignosco, nullum si modo, Galle, vocas.
Invitas alios: vitium est utriusque. "Quod?" inquis.
Et mihi cor non est et tibi, Galle, pudor.
Auriculam
Mario graviter miraris olere.
Tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.
Has
cum gemina compede dedicat catenas,
Saturne, tibi Zoilus, anulos priores.
Sportula
nulla datur; gratis conviva recumbis:
dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?
Unde tibi togula est et fuscae pensio cellae?
unde
datur quadrans? unde vir es Chiones?
Cum
ratione licet dicas te vivere summa,
quod vivis, nulla cum ratione facis.
|