Sunt tibi, confiteor, diffusi
iugera campi,
urbanique tenent praedia multa lares,
et seruit dominae numerosus debitor arcae,
sustentatque tuas aurea massa dapes.
Fastidire
tamen noli, Rufine, minores:
plus habuit Didymos, plus Philomelus habet.
An
possim vetulam quaeris, Matrinia: possum
et vetulam, sed tu mortua, non vetula es:
possum Hecubam, possum Niobam, Matrinia, sed si
nondum erit illa canis, nondum erit illa lapis.
Ingenuam
malo, sed si tamen illa negetur,
libertina mihi proxuma condicio est.
Extremo est ancilla loco: sed vincet utramque,
si facie nobis haec erit ingenua.
Digna
tuo cur sis indignaque nomine, dicam.
Frigida es et nigra es: non es et es Chione.
Artis
Phidiacae toreuma clarum
pisces aspicis: adde aquam, natabunt.
Quod
novus et nuper factus tibi praestat amicus,
hoc praestare iubes me, Fabiane, tibi:
horridus ut primo semper te mane salutem
per mediumque trahat me tua sella lutum,
lassus ut in thermas decuma vel serius hora
te sequar Agrippae, cum laver ipse Titi.
Hoc per triginta merui, Fabiane, Decembres,
ut sim tiro tuae semper amicitiae?
Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque,
ut nondum credas me meruisse rudem?
Irasci
tantum felices nostis amici.
Non belle facitis, sed iuvat hoc: facite.
Quae
te causa trahit vel quae fiducia Romam,
Sexte? Quid aut speras aut petis inde? Refer.
"Causas" inquis "agam Cicerone disertior ipso
atque erit in triplici par mihi nemo foro."
Egit Atestinus causas et Civis ‹ utrumque
noras ‹; sed neutri pensio tota fuit.
"Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
audieris, dices esse Maronis opus."
Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
sunt tibi, Nasones Vergiliosque vides.
"Atria magna colam."Vix tres aut quattuor ista
res aluit; pallet cetera turba fame.
"Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae."
Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.
Iliaco
similem puerum, Faustine, ministro
lusca Lycoris amat. Quam
bene lusca videt!
Inserta phialae Mentoris manu
ducta
lacerta vivit et timetur argentum.
|