Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER IV
    • Epigr. XXXI-XL
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Epigr. XXXI-XL

XXXI.

Quod cupis in nostris dicique legique libellis
et nonnullus honos creditur iste tibi,
ne valeam si non res est gratissima nobis
et volo te chartis inseruisse meis.
Sed tu nomen habes averso fonte sororum
inpositum, mater quod tibi dura dedit;
quod nec Melpomene, quod nec Polyhymnia possit
nec pia cum Phoebo dicere Calliope.
Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:
non semper belle dicitur "Hippodame".

XXXII.

Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,
ut videatur apis nectare clusa suo.
Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
credibile est ipsam sic voluisse mori.

XXXIII.

Plena laboratis habeas cum scrinia libris,
emittis quare, Sosibiane, nihil?
"Edent heredes" inquis "mea carmina". Quando?
Tempus erat iam te, Sosibiane, legi.

XXXIV.

Sordida cum tibi sit, verum tamen, Attale, dicit,
quisquis te niveam dicit habere togam.

XXXV.

Frontibus adversis molles concurrere dammas
vidimus et fati sorte iacere pari.
Spectavere canes praedam, stupuitque superbus
venator cultro nil superesse suo.
Unde leves animi tanto caluere furore?
Sic pugnant tauri, sic cecidere viri.

XXXVI.

Cana est barba tibi, nigra est coma: tinguere barbam
non potes -- haec causa est -- et potes, Ole, comam.

XXXVII.

"Centum Coranus et ducenta Mancinus,
trecenta debet Titius, hoc bis Albinus,
decies Sabinus alterumque Serranus;
ex insulis fundisque tricies soldum,
ex pectore redeunt ter ducena Parmensi":
totis diebus, Afer, hoc mihi narras
et teneo melius ista quam meum nomen.
Numeres oportet aliquid, ut pati possim;
cotidianam refice nauseam nummis:
audire gratis, Afer, ista non possum.

XXXVIII.

Galla, nega: satiatur amor nisi gaudia torquent:
sed noli nimium, Galla, negare diu.

XXXIX.

Argenti genus omne conparasti,
et solus veteres Myronos artes,
solus Praxitelus manum Scopaeque,
solus Phidiaci toreuma caeli,
solus Mentoreos habes labores.
Nec desunt tibi vera Gratiana
nec quae Callaico linuntur auro
nec mensis anaglypta de paternis.
Argentum tamen inter omne miror
quare non habeas, Charine, purum.

XL.

Atria Pisonum stabant cum stemmate toto
et docti Senecae ter numeranda domus,
praetulimus tantis solum te, Postume, regnis:
pauper eras et eques, sed mihi consul eras.
Tecum ter denas numeravi, Postume, brumas:
communis nobis lectus et unus erat.
Iam donare potes, iam perdere, plenus honorum,
largus opum: expecto, Postume, quid facias.
Nil facis et serum est alium mihi quaerere regem.
Hoc, Fortuna, placet? "Postumus inposuit".




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License