Epigr. XLI-L
XLI.
Quid recitaturus circumdas
vellera collo?
Conveniunt nostris auribus ista magis.
XLII.
Si quis forte mihi possit
praestare roganti,
audi, quem puerum, Flacce, rogare velim.
Niliacis primum puer hic nascatur in oris:
nequitias tellus scit dare nulla magis.
Sit nive candidior: namque in mareotide fusca
pulchrior est quanto rarior iste color.
Lumina sideribus certent mollesque flagellent
colla comae: tortas non amo, Flacce, comas.
Frons brevis atque modus leviter sit naribus uncis,
Paestanis rubeant aemula labra rosis.
Saepe et nolentem cogat nolitque volentem;
liberior domino saepe sit ille suo;
et timeat pueros, excludat saepe puellas:
vir reliquis, uni sit puer ille mihi.
"Iam scio, nec fallis: nam me quoque iudice verum est.
Talis erat" dices "noster Amazonicus".
XLIII.
Non dixi, Coracine, te
cinaedum:
non sum tam temerarius nec audax
nec mendacia qui loquar libenter.
Si dixi, Coracine, te cinaedum,
iratam mihi Pontiae lagonam,
iratum calicem mihi Metili:
iuro per Syrios tibi tumores,
iuro per Berecyntios furores.
Quid
dixi tamen? Hoc leve et pusillum,
quod notum est, quod et ipse non negabis:
dixi te, Coracine, cunnilingum.
XLIV.
Hic
est pampineis viridis modo Vesbius umbris,
presserat hic madidos nobilis uva lacus:
haec iuga quam Nysae colles plus Bacchus amavit;
hoc nuper Satyri monte dedere choros;
haec Veneris sedes, Lacedaemone gratior illi;
his locus Herculeo nomine clarus erat.
Cuncta iacent flammis et tristi mersa favilla:
nec superi vellent hoc licuisse sibi.
XLV.
Haec
tibi pro nato plena dat laetus acerra,
Phoebe, Palatinus munera Parthenius,
ut, qui prima novo signat quinquennia lustro,
impleat innumeras Burrus Olympiadas.
Fac rata vota patris: sic te tua diligat arbor,
gaudeat et certa virginitate soror;
perpetuo sic flore mices, sic denique non sint
tam longae Bromio quam tibi, Phoebe, comae.
XLVI.
Saturnalia
divitem Sabellum
fecerunt: merito tumet Sabellus,
nec quemquam putat esse praedicatque
inter causidicos beatiorem.
Hos fastus animosque dat Sabello
farris semodius fabaeque fresae,
et turis piperisque tres selibrae,
et Lucanica ventre cum Falisco,
et nigri Syra defruti lagona,
et ficus Libyca gelata testa
cum bulbis cocleisque caseoque.
Piceno quoque venit a cliente
parcae cistula non capax olivae
et crasso figuli polita caelo
septenaria synthesis Sagunti,
Hispanae luteum rotae toreuma,
et lato variata mappa clavo.
Saturnalia fructuosiora
annis non habuit decem Sabellus.
XLVII.
Encaustus
Phaethon tabula tibi pictus in hac est.
Quid tibi vis, dipyrum qui Phaethonta facis?
XLVIII.
Percidi
gaudes, percisus, Papyle, ploras:
cur, quae vis fieri, Papyle, facta doles?
Paenitet obscenae pruriginis? An magis illud
fles, quod percidi, Papyle, desieris?
XLIX.
Nescit,
crede mihi, quid sint ta, Flacce,
qui tantum lusus illa iocosque vocat.
Ille magis ludit qui scribit prandia saevi
Tereos aut cenam, crude Thyesta, tuam,
aut puero liquidas aptantem Daedalon alas,
pascentem Siculas aut Polyphemon ovis.
A nostris procul est omnis vesica libellis,
Musa nec insano syrmate nostra tumet.
"Illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant".
Confiteor: laudant illa, sed ista legunt.
L.
Quid
me, Thai, senem subinde dicis?
Nemo est, Thai, senex ad irrumandum.
|