Epigr. LXI-LXX
LXI.
Donasse amicum tibi ducenta,
Mancine,
nuper superbo laetus ore iactasti.
Quartus dies est, in schola poetarum
dum fabulamur, milibus decem dixti
emptas lacernas munus esse Pompullae,
sardonycha verum lineisque ter cinctum
duasque similes fluctibus maris gemmas
dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
Here de theatro, Pollione cantante,
cum subito abires, dum fugis, loquebaris,
hereditatis tibi trecenta venisse,
et mane centum, et post meridie centum.
Quid
tibi sodales fecimus mali tantum?
Miserere iam, crudelis, et sile tandem;
aut, si tacere lingua non potest ista,
aliquando narra quod velimus audire.
LXII.
Tibur
in Herculeum migravit nigra Lycoris,
omnia dum fieri candida credit ibi.
LXIII.
Dum
petit a Baulis mater Caerellia Baias,
occidit insani crimine mersa freti.
Gloria quanta perit vobis!
Haec monstra Neroni
nec iussae quondam praestiteratis, aquae.
LXIV.
Iuli iugera pauca Martialis
hortis Hesperidum beatiora
longo Ianiculi iugo recumbunt:
lati collibus imminent recessus,
et planus modico tumore vertex
caelo perfruitur sereniore,
et curvas nebula tegente valles
solus luce nitet peculiari:
puris leniter admoventur astris
celsae culmina delicata villae.
Hinc septem dominos videre montis
et totam licet aestimare Romam,
Albanos quoque Tusculosque colles
et quodcumque iacet sub urbe frigus,
Fidenas veteres brevesque Rubras,
et quod virgineo cruore gaudet
Annae pomiferum nemus Perennae.
Illinc Flaminiae Salariaeque
gestator patet essedo tacente,
ne blando rota sit molesta somno,
quem nec rumpere nauticum celeuma
nec clamor valet helciariorum,
cum sit tam prope Mulvius sacrumque
lapsae per Tiberim volent carinae.
Hoc rus, seu potius domus vocanda est,
commendat dominus: tuam putabis,
tam non invida tamque liberalis,
tam comi patet hospitalitate:
credas Alcinoi pios Penates
aut facti modo divitis Molorchi.
Vos nunc omnia parva qui putatis,
centeno gelidum ligone Tibur
vel Praeneste domate pendulamque
uni dedite Setiam colono,
dum me iudice praeferantur istis
Iuli iugera pauca Martialis.
LXV.
Oculo Philaenis semper altero
plorat.
Quo fiat istud quaeritis modo? Lusca est.
LXVI.
Egisti vitam semper, Line,
municipalem,
qua nihil omnino vilius esse potest.
Idibus et raris togula est excussa Kalendis,
duxit et aestates synthesis una decem.
Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum,
silua gravis turdos exagitata dedit,
captus flumineo venit de gurgite piscis,
vina ruber fudit non peregrina cadus.
Nec tener Argolica missus de gente minister,
sed stetit inculti rustica turba foci.
Vilica vel duri conpressa est nupta coloni,
incaluit quotiens saucia vena mero.
Nec nocuit tectis ignis nec Sirius agris,
nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis.
Subposita est blando numquam tibi tessera talo,
alea sed parcae sola fuere nuces.
Dic
ubi sit decies, mater quod avara reliquit.
Nusquam est: fecisti rem, Line, difficilem.
LXVII.
Praetorem
pauper centum sestertia Gaurus
orabat cana notus amicitia,
dicebatque suis haec tantum desse trecentis,
ut posset domino plaudere iustus eques.
Praetor ait: "Scis me Scorpo Thalloque daturum,
atque utinam centum milia sola darem."
Ah! pudet ingratae, pudet ah! male divitis arcae.
Quod non das equiti, vis dare, praetor, equo?
LXVIII.
Invitas
centum quadrantibus et bene cenas.
Ut cenem invitor, Sexte, an ut invideam?
LXIX.
Tu
Setina quidem semper vel Massica ponis,
Papyle, sed rumor tam bona vina negat:
diceris hac factus caelebs quater esse lagona.
Nec puto nec credo, Papyle, nec sitio.
LXX.
Nihil
Ammiano praeter aridam restem
moriens reliquit ultimis pater ceris.
Fieri putaret posse quis, Marulline,
ut Ammianus mortuum patrem nollet?
|