Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER IV
    • Epigr. LXXI-LXXX
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Epigr. LXXI-LXXX

LXXI.

Quaero diu totam, Safroni Rufe, per urbem,
si qua puella neget: nulla puella negat.
Tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare,
tamquam non liceat, nulla puella negat.
Casta igitur nulla est? Sunt castae mille. Quid ergo
casta facit? Non dat, non tamen illa negat.

LXXII.

Exigis ut donem nostros tibi, Quinte, libellos.
Non habeo, sed habet bibliopola Tryphon.
"Aes dabo pro nugis et emam tua carmina sanus?
Non, inquis, faciam tam fatue." Nec ego.

LXXIII.

Cum gravis extremas Vestinus duceret horas
et iam per Stygias esset iturus aquas,
ultima volventis oravit pensa sorores,
ut traherent parva stamina pulla mora,
iam sibi defunctus caris dum vivit amicis.
Moverunt tetricas tam pia vota deas.
Tunc largas partitus opes a luce recessit,
seque mori post hoc credidit ille senem.

LXXIV.

Aspicis inbelles temptent quam fortia dammae
proelia? Tam timidus quanta sit ira feris?
In mortem parvis concurrere frontibus ardent.
Vis, Caesar, dammis parcere? Mitte canes.

LXXV.

O felix animo, felix, Nigrina, marito,
atque inter Latias gloria prima nurus:
te patrios miscere iuvat cum coniuge census,
gaudentem socio participique viro.
Arserit Euhadne flammis iniecta mariti,
nec minor Alcestin fama sub astra ferat;
tu melius. Certo meruisti pignore vitae
ut tibi non esset morte probandus amor.

LXXVI.

Milia misisti mihi sex bis sena petenti:
ut bis sena feram, bis duodena petam.

LXXVII.

Numquam divitias deos rogavi
contentus modicis meoque laetus:
paupertas, veniam dabis, recede.
Causast quae subiti novique voti?
Pendentem volo Zoilum videre.

LXXVIII.

Condita cum tibi sit iam sexagensima messis
et facies multo splendeat alba pilo,
discurris tota vagus urbe, nec ulla cathedra est
cui non mane feras inrequietus Have;
et sine te nulli fas est prodire tribuno,
nec caret officio consul uterque tuo;
et sacro decies repetis Palatia clivo
Sigerosque meros Partheniosque sonas.
Haec faciant sane iuvenes: deformius, Afer,
omnino nihil est ardalione sene.

LXXIX.

Hospes eras nostri semper, Matho, Tiburtini.
Hoc emis. Inposui: rus tibi vendo tuum.

LXXX.

Declamas in febre, Maron: hanc esse phrenesin
si nescis, non es sanus, amice Maron.
Declamas aeger, declamas hemitritaeos:
si sudare aliter non potes, est ratio.
"Magna tamen res est". Erras; cum viscera febris
exurit, res est magna tacere, Maron.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License