Epigr. XXI-XXX
XXI.
Quintum pro Decimo, pro
Crasso, Regule, Macrum
ante salutabat rhetor Apollodotus:
nunc utrumque suo resalutat nomine. Quantum
cura laborque potest! Scripsit et edidicit.
XXII.
Mane
domi nisi te volui meruitque videre,
sint mihi, Paule, tuae longius Esquiliae.
Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae,
qua videt anticum rustica Flora Iovem:
alta Suburani vincenda est semita clivi
et numquam sicco sordida saxa gradu,
vixque datur longas mulorum rumpere mandras
quaeque trahi multo marmora fune vides.
Illud adhuc gravius quod te post mille labores,
Paule, negat lasso ianitor esse domi.
Exitus hic operis vani togulaeque madentis:
vix tanti Paulum mane videre fuit.
Semper inhumanos habet officiosus amicos:
rex, nisi dormieris, non potes esse meus.
XXIII.
Herbarum
fueras indutus, Basse, colores,
iura theatralis dum siluere loci.
Quae postquam placidi censoris cura renasci
iussit et Oceanum certior audit eques,
non nisi vel cocco madida vel murice tincta
vest nites et te sic dare verba putas.
Quadringentorum nullae sunt, Basse, lacernae,
aut meus ante omnis Cordus haberet equum.
XXIV.
Hermes
Martia saeculi voluptas,
Hermes omnibus eruditus armis,
Hermes et gladiator et magister,
Hermes turbo sui tremorque ludi,
Hermes, quem timet Helius, sed unum,
Hermes, cui cadit Advolans, sed uni,
Hermes vincere nec ferire doctus,
Hermes subpositicius sibi ipse,
Hermes divitiae locariorum,
Hermes cura laborque ludiarum,
Hermes belligera superbus hasta,
Hermes aequoreo minax tridente,
Hermes casside languida timendus,
Hermes gloria Martis universi,
Hermes omnia solus et ter unus.
XXV.
"Quadringenta
tibi non sunt, Chaerestrate: surge,
Leitus ecce venit: sta, fuge, curre, late."
Ecquis, io, revocat discedentemque reducit?
Ecquis, io, largas pandit amicus opes?
Quem chartis famaeque damus populisque loquendum?
Quis
Stygios non volt totus adire lacus?
Hoc, rogo, non melius quam rubro pulpita nimbo
spargere et effuso permaduisse croco?
Quam non sensuro dare quadringenta caballo,
aureus ut Scorpi nasus ubique micet?
O frustra locuples, o dissimulator amici,
haec legis et laudas? Quae
tibi fama perit!
XXVI.
Quod alpha dixi, Corde,
paenulatorum
te nuper, aliqua cum iocarer in charta,
si forte bilem movit hic tibi versus,
dicas licebit beta me togatorum.
XXVII.
Ingenium studiumque tibi
moresque genusque
sunt equitis, fateor: cetera plebis habes.
Bis septena tibi non sint subsellia tanti,
ut sedeas viso pallidus Oceano.
XXVIII.
Ut bene loquatur sentiatque
Mamercus,
efficere nullis, Aule, moribus possis:
pietate fratres Curvios licet vincas,
quiete Nervas, comitate Rusones,
probitate Macros, aequitate Mauricos,
oratione Regulos, iocis Paulos:
robiginosis cuncta dentibus rodit.
Hominem malignum forsan esse tu credas:
ego esse miserum credo, cui placet nemo.
XXIX.
Si quando leporem mittis mihi,
Gellia, dicis:
"Formonsus septem, Marce, diebus eris."
Si non derides, si verum, lux mea, narras,
edisti numquam, Gellia, tu leporem.
XXX.
Varro, Sophocleo non infitiande
cothurno
nec minus in Calabra suspiciende lyra,
differ opus nec te facundi scaena Catulli
detineat cultis aut elegia comis;
sed lege fumoso non aspernanda Decembri
carmina, mittuntur quae tibi mense suo:
commodius nisi forte tibi potiusque videtur
Saturnalicias perdere, Varro, nuces.
|