Epigr.
LXXI-LXXXIV
LXXI.
Umida
qua gelidas summittit Trebula valles
et viridis cancri mensibus alget ager,
rura Cleonaeo numquam temerata leone
et domus Aeolio semper amica Noto
te, Faustine, vocant: longas his exige messes
collibus; hibernum iam tibi Tibur erit.
LXXII.
Qui
potuit Bacchi matrem dixisse Tonantem,
ille potest Semelen dicere, Rufe, patrem.
LXXIII.
Non
donem tibi cur meos libellos
oranti totiens et exigenti
miraris, Theodore? Magna causa est:
dones tu mihi ne tuos libellos.
LXXIV.
Pompeios
iuvenes Asia atque Europa, sed ipsum
terra tegit Libyes, si tamen ulla tegit.
Quid mirum toto si
spargitur orbe? Iacere
uno non poterat tanta ruina loco.
LXXV.
Quae legis causa nupsit tibi
Laelia, Quinte,
uxorem potes hanc dicere legitimam.
LXXVI.
Profecit poto Mithridates
saepe veneno
toxica ne possent saeva nocere sibi.
Tu quoque cavisti cenando tam male semper
ne posses umquam, Cinna, perire fame.
LXXVII.
Narratur belle quidam dixisse,
Marulle,
qui te ferre oleum dixit in auricula.
LXXVIII.
Si tristi domicenio laboras,
Torani, potes esurire mecum.
Non derunt tibi, si soles propinein,
viles Cappadocae gravesque porri,
divisis cybium latebit ovis.
Ponetur digitus tenendus unctis
nigra coliculus virens patella,
algentem modo qui reliquit hortum,
et pultem niveam premens botellus,
et pallens faba cum rubente lardo.
Mensae munera si voles secundae,
marcentes tibi porrigentur uvae
et nomen pira quae ferunt Syrorum,
et quas docta Neapolis creavit,
lento castaneae vapore tostae:
vinum tu facies bonum bibendo.
Post haec omnia forte si movebit
Bacchus quam solet esuritionem,
succurrent tibi nobiles olivae,
Piceni modo quas tulere rami,
et fervens cicer et tepens lupinus.
Parva est cenula -- quis potest negare? --
Sed finges nihil audiesve fictum
et voltu placidus tuo recumbes;
nec crassum dominus leget volumen
nec de Gadibus inprobis puellae
vibrabunt sine fine prurientes
lascivos docili tremore lumbos;
sed quod nec grave sit nec infacetum,
parvi tibia Condyli sonabit.
Haec
est cenula. Claudiam sequeris.
Quam nobis cupis esse tu priorem?
LXXIX.
Undecies
una surrexti, Zoile, cena,
et mutata tibi est synthesis undecies,
sudor inhaereret madida ne veste retentus
et laxam tenuis laederet aura cutem.
Quare ego non sudo, qui
tecum, Zoile, ceno?
Frigus enim magnum synthesis una facit.
LXXX.
Non totam mihi, si vacabis,
horam
dones et licet inputes, Severe,
dum nostras legis exigisque nugas.
"Durum
est perdere ferias": rogamus
iacturam patiaris hanc ferasque.
Quod si legeris ista cum diserto
-- sed numquid sumus inprobi? -- Secundo,
plus multo tibi debiturus hic est
quam debet domino suo libellus.
Nam securus erit, nec inquieta
lassi marmora Sisyphi videbit,
quem censoria cum meo Severo
docti lima momorderit Secundi.
LXXXI.
Semper
pauper eris, si pauper es, Aemiliane:
dantur opes nullis nunc nisi divitibus.
LXXXII.
Quid
promittebas mihi milia, Gaure, ducenta,
si dare non poteras milia, Gaure, decem?
An potes et non vis? Rogo, non est turpius istud?
I, tibi dispereas, Gaure: pusillus homo es.
LXXXIII.
Insequeris,
fugio; fugis, insequor. Haec mihi mens est:
velle tuum nolo, Dindyme, nolle volo.
LXXXIV.
Iam
tristis nucibus puer relictis
clamoso revocatur a magistro,
et blando male proditus fritillo,
arcana modo raptus e popina,
aedilem rogat udus aleator.
Saturnalia transiere tota,
nec munuscula parva nec minora
misisti mihi, Galla, quam solebas.
Sane sic abeat meus December:
scis certe, puto, vestra iam venire
Saturnalia, Martias Kalendas;
tunc reddam tibi, Galla, quod dedisti.
|