Epigr. XI-XX
XI.
Quod non sit Pylades hoc
tempore, non sit Orestes
miraris? Pylades, Marce, bibebat idem,
nec melior panis turdusve dabatur Orestae,
sed par atque eadem cena duobus erat.
Tu
Lucrina voras, me pascit aquosa peloris:
non minus ingenua est et mihi, Marce, gula.
Te Cadmea Tyros, me pinguis Gallia vestit:
vis te purpureum, Marce, sagatus amem?
Ut praestem Pyladen, aliquis mihi praestet Oresten.
Hoc non fit verbis, Marce: ut ameris, ama.
XII.
Iurat
capillos esse, quos emit, suos
Fabulla: numquid illa, Paule, peierat?
XIII.
Quis
te Phidiaco formatam, Iulia, caelo,
vel quis Palladiae non putet artis opus?
Candida non tacita respondet imagine lygdos
et placido fulget vivus in ore decor.
Ludit Acidalio, sed non manus aspera, nodo,
quem rapuit collo, parve Cupido, tuo.
Ut Martis revocetur amor summique Tonantis,
a te Iuno petat ceston et ipsa Venus.
XIV.
Versus
scribere posse te disertos
adfirmas, Laberi: quid ergo non vis?
Versus scribere qui potest disertos,
conscribat, Laberi: virum putabo.
XV.
Dum
Phaethontea formica vagatur in umbra,
inplicuit tenuem sucina gutta feram.
Sic modo quae fuerat vita contempta manente,
funeribus facta est nunc pretiosa suis.
XVI.
Tu
qui pene viros terres et falce cinaedos,
iugera sepositi pauca tuere soli.
Sic tua non intrent vetuli pomaria fures,
sed puer et longis pulchra puella comis.
XVII.
Cinnam,
Cinname, te iubes vocari:
non est hic, rogo, Cinna, barbarismus?
Tu si Furius ante dictus esses,
Fur ista ratione dicereris.
XVIII.
Sancta
Salonini terris requiescit Hiberis,
qua melior Stygias non videt umbra domos.
Sed lugere nefas: nam qui te, Prisce, reliquit,
vivit qua voluit vivere parte magis.
XIX.
Non
de vi neque caede nec veneno,
sed lis est mihi de tribus capellis:
vicini queror has abesse furto.
Hoc iudex sibi postulat probari:
tu Cannas Mithridaticumque bellum
et periuria Punici furoris
et Sullas Mariosque Muciosque
magna voce sonas manuque tota.
Iam
dic, Postume, de tribus capellis.
XX.
Mutua
te centum sestertia, Phoebe, rogavi,
cum mihi dixisses "Exigis ergo nihil?"
Inquiris, dubitas, cunctaris meque diebus
teque decem crucias: iam rogo, Phoebe, nega.
|