Epigr. LXI-LXX
LXI.
Rem factam Pompullus habet,
Faustine: legetur
et nomen toto sparget in orbe suum.
"Sic leve flavorum valeat genus Usiporum
quisquis et Ausonium non amat imperium."
Ingeniosa tamen Pompulli scripta feruntur.
"Sed famae non est hoc, mihi crede, satis:
quam multi tineas pascunt blattasque diserti
et redimunt soli carmina docta coci!
Nescio quid plus est, quod donat saecula chartis:
victurus genium debet habere liber."
LXII.
Amisit pater unicum Salanus
cessas munera mittere, Oppiane?
Heu crudele nefas malaeque Parcae!
Cuius
vulturis hoc erit cadaver?
LXIII.
Scis
te captare, scis hunc qui captat, avarum,
et scis qui captat quid, Mariane, velit.
Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
scribis et esse tuo vis, furiose, loco.
"Munera magna tamen
misit." Sed misit in hamo;
et piscatorem piscis amare potest?
Hicine deflebit vero tua fata dolore?
Si
cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil.
LXIV.
Cum
sis nec rigida Fabiorum gente creatus
nec qualem Curio, dum prandia portat aranti,
hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx,
sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae
filius, et possit sponsam te sponsa vocare:
emendare meos, quos novit fama, libellos
et tibi permittis felicis carpere nugas,
has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam
non aspernantur proceres urbisque forique
quas et perpetui dignantur scrinia Sili
et repetit totiens facundo Regulus ore,
quique videt propius magni certamina Circi
laudat Aventinae vicinus Sura Dianae,
ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum
non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
Sed tibi plus mentis, tibi cor limante Minerva
acrius et tenues finxerunt pectus Athenae.
Ne valeam, si non multo sapit altius illud,
quod cum panticibus laxis et cum pede grandi
et rubro pulmone vetus nasisque timendum
omnia crudelis lanius per compita portat.
Audes praeterea, quos nullus noverit, in me
scribere versiculos miseras et perdere chartas.
At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor,
vivet et haerebit totoque legetur in orbe,
stigmata nec vafra delebit Cinnamus arte.
Sed miserere tui, rabido nec perditus ore
fumantem nasum vivi temptaveris ursi.
Sit placidus licet et lambat digitosque manusque,
si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,
ursus erit: vacua dentes in pelle fatiges
et tacitam quaeras, quam possis rodere, carnem.
LXV.
"Hexametris
facis" scio dicere Tuccam.
Tucca, solet fieri, denique, Tucca, licet.
"Sed tamen hoc longum est." Solet hoc quoque, Tucca,
licetque:
si breviora probas, disticha sola legas.
Conveniat nobis ut fas ta longa
sit transire tibi, scribere, Tucca, mihi.
LXVI.
Famae
non nimium bonae puellam,
quales in media sedent Suburra,
vendebat modo praeco Gellianus.
Parvo cum pretio diu liceret,
dum puram cupit adprobare cunctis,
adtraxit prope se manu negantem
et bis terque quaterque basiavit.
Quid
profecerit osculo requiris?
Sescentos
modo qui dabat negavit.
LXVII.
Cur
tantum eunuchos habeat tua Caelia, quaeris,
Pannyche? Volt futui
Caelia nec parere.
LXVIII.
Flete nefas vestrum sed toto
flete Lucrino,
Naides, et luctus sentiat ipsa Thetis.
Inter Baianas raptus puer occidit undas
Eutychos ille, tuum, Castrice, dulce latus.
Hic tibi curarum socius blandumque levamen,
hic amor, hic nostri vatis Alexis erat.
Numquid te vitreis nudum lasciva sub undis
vidit et Alcidae nympha remisit Hylan?
An dea femineum iam neglegit Hermaphroditum
amplexu teneri sollicita viri?
Quidquid id est, subitae quaecumque est causa rapinae,
sit, precor, et tellus mitis et unda tibi.
LXIX.
Non miror quod potat aquam tua
Bassa, Catulle:
miror quod Bassae filia potet aquam.
LXX.
Sexagesima, Marciane, messis
acta est et, puto, iam secunda Cottae
nec se taedia lectuli calentis
expertum meminit die vel uno.
Ostendit digitum, sed inpudicum,
Alconti Dasioque Symmachoque.
At nostri bene computentur anni
et quantum tetricae tulere febres
aut languor gravis aut mali dolores
a vita meliore separetur:
infantes sumus et senes videmur.
Aetatem
Priamique Nestorisque
longam qui putat esse, Marciane,
multum decipiturque falliturque.
Non est vivere, sed valere
vita est.
|