Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER VII
    • Epigr. LI-LX
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Epigr. LI-LX

LI.

Mercari nostras si te piget, Urbice, nugas
et lasciva tamen carmina nosse libet,
Pompeium quaeres ‹ et nosti forsitan ‹ Auctum;
Ultoris prima Martis in aede sedet:
iure madens varioque togae limatus in usu
non lector meus hic, Urbice, sed liber est.
Sic tenet absentes nostros cantatque libellos
ut pereat chartis littera nulla meis:
denique, si vellet, poterat scripsisse videri;
sed famae mavult ille favere meae.
Hunc licet a decuma ‹ neque enim satis ante vacabit ‹
sollicites, capiet cenula parva duos;
ille leget, bibe tu; nolis licet, ille sonabit:
et cum "Iam satis est" dixeris, ille leget.

LII.

Gratum est quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos,
si tamen et Celerem quod legis, Aucte, iuvat.
Ille meas gentes et Celtas rexit Hiberos,
nec fuit in nostro certior orbe fides.
Maior me tanto reverentia turbat et aures
non auditoris, iudicis esse puto.

LIII.

Omnia misisti mihi Saturnalibus, Umber,
munera, contulerant quae tibi quinque dies:
bis senos triplices et dentiscalpia septem;
his comes accessit spongea, mappa, calix,
semodiusque fabae cum vimine Picenarum
et Laletanae nigra lagona sapae;
parvaque cum canis venerunt cottana prunis
et Libycae fici pondere testa gravis.
Vix puto triginta nummorum tota fuisse
munera, quae grandes octo tulere Syri.
Quanto commodius nullo mihi ferre labore
argenti potuit pondera quinque puer!

LIV.

Semper mane mihi de me mera somina narras,
quae moveant animum sollicitentque meum.
Iam prior ad faecem, sed et haec vindemia venit,
exorat noctes dum mihi saga tuas;
consumpsi salsasque molas et turis acervos;
decrevere greges, dum cadit agna frequens;
non porcus, non chortis aves, non ova supersunt.
Aut vigila aut dormi, Nasidiane, tibi.

LV.

Nulli munera, Chreste, si remittis,
nec nobis dederis remiserisque:
credam te satis esse liberalem.
Sed si reddis Apicio Lupoque
et Gallo Titioque Caesioque,
linges non mihi ‹ nam proba et pusilla est ‹
sed quae de Solymis venit perustis
damnatam modo mentulam tributis.

LVI.

Astra polumque pia cepisti mente, Rabiri,
Parrhasiam mira qui struis arte domum.
Phidiaco si digna Iovi dare templa parabit,
has petet a nostro Pisa Tonante manus.

LVII.

Castora de Polluce Gabinia fecit Achillan:
pux agathos" fuerat, nunc erit ippodamos".

LVIII.

Iam sex aut septem nupsisti, Galla, cinaedis,
dum coma te nimium pexaque barba iuvat;
deinde experta latus mandidoque simillima loro
inguina nec lassa stare coacta manu,
deseris inbelles thalamos mollemque maritum,
rursus et in similes decidis usque toros.
Quaere aliquem Curios semper Fabiosque loquentem,
hirsutum et dura rusticitate trucem:
invenies; sed habet tristis quoque turba cinaedos:
difficile est vero nubere, Galla, viro.

LIX.

Non cenat sine apro noster, Tite, Caecilianus:
bellum convivam Caecilianus habet.

LX.

Tarpeiae venerande rector aulae,
quem salvo duce credimus Tonantem,
cum votis sibi quisque te fatiget
et poscat dare quae dei potestis:
nil pro me mihi, Iuppiter, petenti
ne suscensueris velut superbo.
Te pro Caesare debeo rogare:
pro me debeo Caesarem rogare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License