Epigr. LXI-LXX
LXI.
Abstulerat totam temerarius
institor urbem
inque suo nullum limine limen erat.
Iussisti tenuis, Germanice, crescere vicos,
et modo quae fuerat semita, facta via est.
Nulla catenatis pila est praecincta lagonis
nec praetor medio cogitur ire luto,
stringitur in densa nec caeca novacula turba
occupat aut totas nigra popina vias.
Tonsor, copo, cocus, lanius sua limina servant.
Nunc Roma est, nuper magna taberna fuit.
LXII.
Reclusis
foribus grandes percidis, Amille,
et te deprendi, cum facis ista, cupis,
ne quid liberti narrent servique paterni
et niger obliqua garrulitate cliens.
Non pedicari se qui testatur, Amille,
illud saepe facit quod sine teste facit.
LXIII.
Perpetui
numquam moritura volumina Sili
qui legis et Latia carmina digna toga,
Pierios tantum vati placuisse recessus
credis et Aoniae Bacchica serta comae?
Sacra cothurnati non attigit ante Maronis
implevit magni quam Ciceronis opus:
hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum,
hunc loquitur grato plurimus ore cliens.
Postquam bis senis ingentem fascibus annum
rexerat adserto qui sacer orbe fuit,
emeritos Musis et Phoebo tradidit annos
proque suo celebrat nunc Helicona foro.
LXIV.
Qui
tonsor fueras tota notissimus urbe
et post hoc dominae munere factus eques,
Sicanias urbes Aetnaeaque regna petisti,
Cinname, cum fugeres tristia iura fori.
Qua nunc arte graves tolerabis inutilis annos?
Quid facit infelix et fugitiva quies?
Non rhetor, non grammaticus ludive magister,
non Cynicus, non tu Stoicus esse potes,
vendere nec vocem Siculis plausumque theatris:
quod superest, iterum, Cinname, tonsor eris.
LXV.
Lis
te bis decumae numerantem frigora brumae
conterit una tribus, Gargiliane, foris.
Ah miser et demens! Viginti litigat annis
quisquam cui vinci, Gargiliane, licet?
LXVI.
Heredem
Fabius Labienum ex asse reliquit:
plus meruisse tamen se Labienus ait.
LXVII.
Pedicat
pueros tribas Philaenis
et tentigine saevior mariti
undenas dolat in die puellas.
Harpasto quoque subligata ludit
et flavescit haphe, gravesque draucis
halteras facili rotat lacerto,
et putri lutulenta de palaestra
uncti verbere vapulat magistri:
nec cenat prius aut recumbit ante
quam septem vomuit meros deunces;
ad quos fas sibi tunc putat redire,
cum coloephia sedecim comedit.
Post haec omnia cum libidinatur,
non fellat ‹ putat hoc parum virile ‹
sed plane medias vorat puellas.
Di mentem tibi dent tuam, Philaeni,
cunnum lingere quae putas virile.
LXVIII.
Commendare
meas, Instanti Rufe, Camenas
parce, precor, socero: seria forsan amat.
Quod si lascivos admittit et ille libellos,
haec ego vel Curio Fabricioque legam.
LXIX.
Haec
est illa tibi promissa Theophila, Cani,
cuius Cecropia pectora dote madent.
Hanc sibi iure petat magni senis Atticus hortus,
nec minus esse suam Stoica turba velit.
Vivet opus quodcumque per has emiseris aures;
tam non femineum nec populare sapit.
Non tua Pantaenis nimium se praeferat illi,
quamvis Pierio sit bene nota choro.
Carmina fingentem Sappho laudabat amatrix:
castior haec et non doctior illa fuit.
LXX.
Ipsarum
tribadum tribas, Philaeni,
recte, quam futuis, vocas amicam.
|