Epigr. XCI-XCIX
XCI.
De nostro, facunde, tibi,
Iuvenalis, agello
Saturnalicias mittimus, ecce, nuces.
Cetera lascivis donavit poma puellis
mentula custodis luxuriosa dei.
XCII.
"Si
quid opus fuerit, scis me non esse rogandum"
uno bis dicis, Baccara, terque die.
Appellat rigida tristis me voce Secundus:
audis et nescis, Baccara, quid sit opus.
Pensio te coram petitur clareque palamque:
audis et nescis, Baccara, quid sit opus.
Esse queror gelidasque mihi tritasque lacernas:
audis et nescis, Baccara, quid sit opus.
Hoc opus est, subito fias ut sidere mutus,
dicere ne possis, Baccara "Si quid opus."
XCIII.
Narnia,
sulphureo quam gurgite candidus amnis
circuit, ancipiti vix adeunda iugo,
quid tam saepe meum nobis abducere Quintum
te iuvat et lenta detinuisse mora?
Quid Nomentani causam mihi perdis agelli,
propter vicinum qui pretiosus erat?
Sed iam parce mihi, nec abutere, Narnia, Quinto:
perpetuo liceat sic tibi ponte frui.
XCIV.
Unguentum
fuerat, quod onyx modo parva gerebat:
olfecit postquam Papylus, ecce, garumst.
XCV.
Bruma
est et riget horridus December,
audes tu tamen osculo nivali
omnes obvius hinc et hinc tenere
et totam, Line, basiare Romam.
Quid
posses graviusque saeviusque
percussus facere atque verbaratus?
Hoc me frigore basiet nec uxor
blandis filia nec rudis labellis,
sed tu dulcior elegantiorque,
cuius livida naribus caninis
dependet glacies rigetque barba,
qualem forficibus metit supinis
tonsor Cinyphio Cilix marito.
Centum occurrere malo cunnilingis
et Gallum timeo minus recentem.
Quare si tibi sensus est pudorque,
hibernas, Line, basiationes
in mensem rogo differas Aprilem.
XCVI.
Conditus
hic ego sum Bassi dolor, Urbicus infans,
cui genus et nomen maxima Roma dedit.
Sex mihi de prima derant trieteride menses,
ruperunt tetricae cum male pensa deae.
Quid species, quid lingua mihi, quid profuit aetas?
da lacrimas tumulo, qui legis ista, meo:
sic ad Lethaeas, nisi Nestore serior, undas
non eat, optabis quem superesse tibi.
XCVII.
Nosti
si bene Caesium, libelle,
montanae decus Umbriae Sabinum,
Auli municipem mei Pudentis,
illi tu dabis haec vel occupato.
Instent mille licet premantque curae,
nostris carminibus tamen vacabit.
Nam me diligit ille proximumque
Turni nobilibus legit libellis.
O quantum tibi nominis paratur!
O quae gloria! Quam frequens amator;
te convivia, te forum sonabit
aedes compita porticus tabernae.
Uni mitteris, omnibus legeris.
XCVIII.
Omnia,
Castor, emis. Sic fiet ut omnia vendas.
XCIX.
Sic
placidum videas semper, Crispine, Tonantem
nec te Roma minus quam tua Memphis amet,
carmina Parrhasia si nostra legentur in aula,
(namque solent sacra Caesaris aure frui)
dicere de nobis ut lector candidus aude
"Temporibus praestat non nihil iste tuis,
nec Marso nimium minor est doctoque Catullo."
Hoc satis est: ipsi cetera mando deo.
|