Epigr. XI-XX
XI.
Nomen cum violis rosisque
natum,
quo pars optima nominatur anni,
Hyblam quod sapit Atticosque flores,
quod nidos olet alitis superbae;
nomen nectare dulcius beato,
quo mallet Cybeles
puer vocari
et qui pocula temperat Tonanti,
quod si Parrhasia sones in aula,
respondent Veneres Cupidinesque;
nomen nobile, molle, delicatum
versu dicere non rudi
volebam:
sed tu syllaba contumax rebellas.
dicunt Eiarinon tamen poetae,
sed Graeci quibus est nihil negatum
et quos 'Arei "Are decet sonare:
nobis non licet esse
tam disertis
qui Musas colimus severiores.
XII. [XIII]
Nomen habes teneri quod
tempora nuncupat anni,
cum breve Cecropiae ver populantur apes:
nomen Acidalia meruit quod harundine pingi,
quod Cytherea sua scribere gaudet acu;
nomen Erythraeis quod littera facta lapillis,
gemma quod Heliadum
pollice trita notet;
quod pinna scribente grues ad sidera tollant;
quod decet in sola Caesaris esse domo.
XIII. [XII]
Si daret autumnus mihi nomen,
Oporinos essem,
horrida si brumae sidera, Chimerinos;
dictus ab aestivo Therinos tibi mense vocarer:
tempora cui nomen verna dedere quis est?
XIV.
Hunc
quem mensa tibi, quem cena paravit amicum
esse putas fidae pectus amicitiae?
aprum
amat et mullos et sumen et ostrea, non te.
tam bene si cenem, noster amicus erit.
XV.
Inscripsit
tumulis septem scelerata virorum
'Se fecisse' Chloe. Quid pote simplicius?
XVI.
Consilium
formae speculum dulcisque capillos
Pergameo posuit dona sacrata deo
ille puer tota domino gratissimus aula,
nomine qui signat tempora verna suo.
Felix
quae tali censetur munere tellus!
nec
Ganymedeas mallet habere comas.
XVII.
Latonae
venerande nepos, qui mitibus herbis
Parcarum exoras pensa brevesque colos,
hos tibi laudatos domino, rata vota, capillos
ille tuus Latia misit ab urbe puer;
addidit et nitidum sacratis crinibus orbem,
quo
felix facies iudice tuta fuit.
Tu iuvenale decus serva, ne pulchrior ille
in longa fuerit quam breviore coma.
XVIII.
Est
mihi - sitque precor longum te praeside, Caesar -
rus minimum, parvi sunt et in urbe lares.
sed de valle brevi quas det sitientibus hortis
curva laboratas antlia tollit aquas:
sicca domus queritur nullo se rore foveri,
cum
mihi vicino Marcia fonte sonet.
Quam dederis nostris, Auguste, penatibus undam,
Castalis haec nobis aut Iovis imber erit.
XIX.
Laudas
balnea versibus trecentis
cenantis bene Pontici, Sabelle.
vis cenare, Sabelle, non
lavari.
XX.
Haec, quae tota patet
tegiturque et marmore et auro,
infantis domini conscia terra fuit,
felix o, quantis sonuit vagitibus et quas
vidit reptantis sustinuitque manus:
hic steterat veneranda domus quae praestitit orbi
quod Rhodos astrifero,
quod pia Creta polo.
Curetes texere Iovem crepitantibus annis,
semiviri poterant qualia ferre Phryges:
at te protexit superum pater et tibi, Caesar,
pro iaculo et parma fulmen et aegis erat.
|