Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER IX
    • Epigr. XXXI-XL
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Epigr. XXXI-XL

XXXI.

Cum comes Arctois haereret Caesaris armis
Velius, hanc Marti pro duce vovit avem;
luna quater binos non tota peregerat orbes,
debita poscebat iam sibi vota deus:
ipse suas anser properavit laetus ad aras
et cecidit sanctis hostia parva focis.
Octo vides patulo pendere nomismata rostro
alitis? haec extis condita nuper erant:
quae litat argento pro te, non sanguine, Caesar,
victima iam ferro non opus esse docet.

XXXII.

Hanc volo quae facilis, quae palliolata vagatur,
hanc volo quae puero iam dedit ante meo,
hanc volo quam redimit totam denarius alter,
hanc volo quae pariter sufficit una tribus.
poscentem nummos et grandia verba sonantem
possideat crassae mentula Burdigalae.

XXXIII.

Audieris in quo, Flacce, balneo plausum,
Maronis illic esse mentulam scito.

XXXIV.

Iuppiter Idaei risit mendacia busti,
dum videt Augusti Flavia templa poli,
atque inter mensas largo iam nectare fusus,
pocula cum Marti traderet ipse suo,
respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem,
cum quibus Alcides et pius Arcas erat
'Gnosia vos' inquit 'nobis monumenta dedistis:
cernite quam plus sit Caesaris esse patrem.'

XXXV.

Artibus his semper cenam, Philomuse, mereris,
plurima dum fingis, sed quasi vera refers.
scis quid in Arsacia Pacorus deliberet aula,
Rhenanam numeras Sarmaticamque manum,
verba ducis Daci chartis mandata resignas,
victricem laurum quam venit ante vides,
scis quotiens Phario madeat Iove fusca Syene,
scis quota de Libyco litore puppis eat,
cuius Iuleae capiti nascantur olivae,
destinet aetherius cui sua serta pater.
Tolle tuas artes; hodie cenabis apud me
hac lege, ut narres nil, Philomuse, novi.

XXXVI.

Viderat Ausonium posito modo crine ministrum
Phryx puer, alterius gaudia nota Iovis:
'Quod tuus ecce suo Caesar permisit ephebo
tu permitte tuo, maxime rector' ait;
'iam mihi prima latet longis lanugo capillis,
iam tua me ridet Iuno vocatque virum.'
Cui pater aetherius 'Puer o dulcissime,' dixit,
'non ego quod poscis, res negat ipsa tibi:
Caesar habet noster similis tibi mille ministros
tantaque sidereos vix capit aula mares;
at tibi si dederit vultus coma tonsa viriles,
quis mihi qui nectar misceat alter erit?'

XXXVII.

Cum sis ipsa domi mediaque ornere Subura,
fiant absentes et tibi, GalIa, comae,
nec dentes aliter quam Serica nocte reponas,
et iaceas centum condita pyxidibus,
nec tecum facies tua dormiat, innuis illo
quod tibi prolatum est mane supercilio,
et te nulla movet cani reverentia cunni,
quem potes inter avos iam numerare tuos.
promittis sescenta tamen; sed mentula surda est,
et sit lusca licet, te tamen illa videt.

XXXVIII.

Summa licet velox, Agathine, pericula ludas,
non tamen efficies ut tibi parma cadat.
nolentem sequitur tenuisque reversa per auras
vel pede vel tergo, crine vel ungue sedet;
Iubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo
et rapiant celeres vela negata Noti,
securos pueri neglecta perambulat artus,
et nocet artifici ventus et unda nihil.
Ut peccare velis, cum feceris omnia, falli
non potes: arte opus est ut tibi parma cadat.

XXXIX.

Prima Palatino lux est haec orta Tonanti,
optasset Cybele qua peperisse Iovem;
hac et sancta mei genita est Caesonia Rufi:
plus debet matri nulla puella suae.
Laetatur gemina votorum sorte maritus,
contigit hunc illi quod bis amare diem.

XL.

Tarpeias Diodorus ad coronas
Romam cum peteret Pharo relicta,
vovit pro reditu viri Philaenis
illam lingeret ut puella simplex
quam castae quoque diligunt Sabinae.
dispersa rate tristibus procellis
mersus fluctibus obrutusque ponto
ad votum Diodorus enatavit.
O tardus nimis et piger maritus!
hoc in litore si puella votum
fecisset mea, protinus redissem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License