Epigr. XXXI-XL
XXXI.
Addixti servum nummis here
mille ducentis,
Ut bene cenares, Calliodore, semel.
Nec bene cenasti: mullus tibi quattuor emptus
Librarum cenae pompa caputque fuit.
Exclamare
libet: 'Non est hic, inprobe, non est
Piscis:
homo est; hominem, Calliodore, comes.'
XXXII.
Haec
mihi quae colitur violis pictura rosisque,
Quos referat voltus, Caediciane, rogas?
Talis erat Marcus mediis Antonius annis
Primus: in hoc iuvenem se videt ore senex.
Ars utinam mores animumque effingere posset!
Pulchrior
in terris nulla tabella foret.
XXXIII.
Simplicior
priscis, Munati Galle, Sabinis,
Cecropium superas qui bonitate senem,
Sic tibi consoceri claros retinere penates
Perpetua natae det face casta Venus:
Ut tu, si viridi tinctos aerugine versus
Forte
malus livor dixerit esse meos,
Ut facis, a nobis abigas, nec scribere quemquam
Talia contendas carmina, qui legitur.
Hunc servare modum nostri novere libelli,
Parcere personis, dicere de vitiis.
XXXIV.
Di
tibi dent quidquid, Caesar Traiane, mereris
Et rata perpetuo quae tribuere velint:
Qui sua restituis spoliato iura patrono
-- Libertis exul non erit ille suis -- ,
Dignus es, ut possis totum servare clientem:
Ut
-- liceat tantum vera probare -- potes.
XXXV.
Omnes
Sulpiciam legant puellae,
Uni quae cupiunt viro placere;
Omnes Sulpiciam legant mariti,
Uni qui cupiunt placere nuptae.
Non haec Colchidos adserit furorem
Diri
prandia nec refert Thyestae;
Scyllam, Byblida nec fuisse credit:
Sed castos docet et probos amores,
Lusus, delicias facetiasque.
Cuius carmina qui bene aestimarit,
Nullam
dixerit esse nequiorem,
Nullam dixerit esse sanctiorem.
Tales Egeriae iocos fuisse
Udo crediderim Numae sub antro.
Hac condiscipula vel hac magistra
Esses
doctior et pudica, Sappho:
Sed tecum pariter simulque visam
Durus Sulpiciam Phaon amaret.
Frustra: namque ea nec Tonantis uxor
Nec Bacchi nec Apollinis puella
Erepto
sibi viveret Caleno.
XXXVI.
Inproba
Massiliae quidquid fumaria cogunt,
Accipit aetatem quisquis ab igne cadus,
A te, Munna, venit: miseris tu mittis amicis
Per freta, per longas toxica saeva vias;
Nec facili pretio, sed quo contenta Falerni
Testa
sit aut cellis Setia cara suis.
Non venias quare tam longo tempore Romam,
Haec puto causa tibi est, ne tua vina bibas.
XXXVII.
Iuris
et aequarum cultor sanctissime legum,
Veridico Latium qui regis ore forum,
Municipi, Materne, tuo veterique sodali
Callaicum mandas siquid ad Oceanum -- .
An Laurentino turpis in litore ranas
Et
satius tenues ducere credis acus,
Ad sua captivum quam saxa remittere mullum,
Visus erit libris qui minor esse tribus?
Et fatuam summa cenare pelorida mensa
Quosque tegit levi cortice concha brevis,
Ostrea
Baianis quam non liventia testis,
Quae domino pueri non prohibente vorent?
Hic olidam clamosus ages in retia volpem
Mordebitque tuos sordida praeda canes:
Illic piscoso modo vix educta profundo
Inpedient
lepores umida lina meos. --
Dum loquor, ecce redit sporta piscator inani,
Venator capta maele superbus adest:
Omnis ab urbano venit ad mare cena macello.
Callaicum
mandas siquid ad Oceanum -- .
XXXVIII.
O
molles tibi quindecim, Calene,
Quos cum Sulpicia tua iugales
Indulsit deus et peregit annos!
O
nox omnis et hora, quae notata est
Caris litoris Indici lapillis!
O
quae proelia, quas utrimque pugnas
Felix lectulus et lucerna vidit
Nimbis ebria Nicerotianis!
Vixisti tribus, o Calene, lustris:
Aetas haec tibi tota conputatur
Et
solos numeras dies mariti.
Ex illis tibi si diu rogatam
Lucem redderet Atropos vel unam,
Malles, quam Pyliam quater senectam.
XXXIX.
Consule
te Bruto quod iuras, Lesbia, natam,
Mentiris. Nata es, Lesbia, rege Numa?
Sic
quoque mentiris. Namque, ut tua saecula narrant,
Ficta Prometheo diceris esse luto.
XL.
Semper
cum mihi diceretur esse
Secreto mea Polla cum cinaedo,
Inrupi, Lupe. Non erat
cinaedus.
|