Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER X
    • Epigr. LI-LX
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Epigr. LI-LX

LI.

Sidera iam Tyrius Phrixei respicit agni
Taurus, et alternum Castora fugit hiems;
Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbor,
Ismarium paelex Attica plorat Ityn.
Quos, Faustine, dies, qualem tibi Roma Ravennam
Abstulit! o soles, o tunicata quies!
O nemus, o fontes solidumque madentis harenae
Litus et aequoreis splendidus Anxur aquis,
Et non unius spectator lectulus undae,
Qui videt hinc puppes fluminis, inde maris!
Sed nec Marcelli Pompeianumque, nec illic
Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater,
Nec Capitolini summum penetrale Tonantis,
Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
Dicere te lassum quotiens ego credo Quirino:
'Quae tua sunt, tibi habe: quae mea, redde mihi.'

LII.

Thelyn viderat in toga spadonem,
Damnatam Numa dixit esse moecham.

LIII.

Ille ego sum Scorpus, clamosi gloria Circi,
Plausus, Roma, tui deliciaeque breves,
Invida quem Lachesis raptum trieteride nona,
Dum numerat palmas, credidit esse senem.

LIV.

Mensas, Ole, bonas ponis, sed ponis opertas.
Ridiculum est: possum sic ego habere bonas.

LV.

Arrectum quotiens Marulla penem
Pensavit digitis diuque mensa est,
Libras, scripula sextulasque dicit;
Idem post opus et suas palaestras
Loro cum similis iacet remisso,
Quanto sit levior Marulla dicit.
Non ergo est manus ista, sed statera.

LVI.

Totis, Galle, iubes tibi me servire diebus
Et per Aventinum ter quater ire tuum.
Eximit aut reficit dentem Cascellius aegrum,
Infestos oculis uris, Hygine, pilos;
Non secat et tollit stillantem Fannius uvam,
Tristia saxorum stigmata delet Eros;
Enterocelarum fertur Podalirius Hermes:
Qui sanet ruptos dic mihi, Galle, quis est?

LVII.

Argenti libram mittebas; facta selibra est,
Sed piperis. Tanti non emo, Sexte, piper.

LVIII.

Anxuris aequorei placidos, Frontine, recessus
Et propius Baias litoreamque domum,
Et quod inhumanae cancro fervente cicadae
Non novere nemus, flumineosque lacus
Dum colui, doctas tecum celebrare vacabat
Pieridas: nunc nos maxima Roma terit.
Hic mihi quando dies meus est? iactamur in alto
Urbis, et in sterili vita labore perit,
Dura suburbani dum iugera pascimus agri
Vicinosque tibi, sancte Quirine, lares.
Sed non solus amat qui nocte dieque frequentat
Limina, nec vatem talia damna decent.
Per veneranda mihi Musarum sacra, per omnes
Iuro deos: Et non officiosus amo.

LIX.

Consumpta est uno si lemmate pagina, transis,
Et breviora tibi, non meliora placent.
Dives et ex omni posita est instructa macello
Cena tibi, sed te mattea sola iuvat.
Non opus est nobis nimium lectore guloso;
Hunc volo, non fiat qui sine pane satur.

LX.

Iura trium petiit a Caesare discipulorum
Adsuetus semper Munna docere duos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License