Epigr. XI-XX
XI.
Tolle, puer, calices tepidique
toreumata Nili
et milli secura pocula trade manu
trita patrum labris et tonso pura ministro;
anticus mensis restituatur honor.
Te potare decet gemma qui Mentora frangis
in scaphium moechae, Sardanapalle, tuae.
XII.
Ius tibi natorum vel septem,
Zoile, detur,
dum matrem nemo det tibi, nemo patrem.
XIII.
Quisquis Flaminiam teris,
viator,
noli nobile praeterire marmor.
Urbis deliciae salesque Nili,
ars et gratia, lusus et voluptas,
Romani decus et dolor theatri
atque omnes Veneres Cupidinesque
hoc sunt condita, quo Paris, sepulchro.
XIV.
Heredes,
nolite brevem sepelire colonum:
nam terra est illi quantulacumque gravis.
XV.
Sunt
chartae mihi quas Catonis uxor
et quas horribiles legant Sabinae:
hic totus volo rideat libellus
et sit nequior omnibus libellis.
Qui vino madeat nec erubescat
pingui sordidus esse Cosmiano,
ludat cum pueris, amet puellas,
nec per circuitus loquatur illam,
ex qua nascimur, omnium parentem,
quam sanctus Numa mentulam vocabat.
Versus hos tamen esse tu memento
Saturnalicios, Apollinaris:
mores non habet hic meos libellus.
XVI.
Qui
gravis es nimium, potes hinc iam, lector, abire
quo libet: urbanae scripsimus ista togae;
iam mea Lampsacio lascivit pagina versu
et Tartesiaca concrepat aera manu.
O quotiens rigida pulsabis pallia vena,
sis gravior Curio Fabricioque licet!
Tu quoque nequitias nostri lususque libelli
uda, puella, leges, sis Patavina licet.
Erubuit posuitque meum Lucretia librum,
sed coram Bruto; Brute,recede: leget.
XVII.
Non
omnis nostri nocturna est pagina libri:
invenies et quod mane, Sabine, legas.
XVIII.
Donasti,
Lupe, rus sub urbe nobis;
sed rus est mihi maius in fenestra.
Rus hoc dicere, rus potes vocare?
In quo ruta facit nemus Dianae,
argutae tegit ala quod cicadae,
quod formica die comedit uno,
clusae cui folium rosae corona est;
in quo non magis invenitur herba
quam Cosmi folium piperve crudum;
in quo nec cucumis iacere rectus
nec serpens habitare tota possit.
Urucam male pascit hortus unam,
consumpto moritur culix salicto,
et talpa est mihi fossor atque arator.
Non boletus hiare, non mariscae
ridere aut violae patere possunt.
Finis mus populatur et colono
tamquam sus Calydonius timetur,
et sublata volantis ungue Procnes
in nido seges est hirundinino;
et cum stet sine falce mentulaque,
non est dimidio locus Priapo.
Vix implet cocleam peracta messis,
et mustum nuce condimus picata.
Errasti, Lupe, littera sed una:
nam quo tempore praedium dedisti,
mallem tu mihi prandium dedisses.
XIX.
Quaeris
cur nolim te ducere, Galla? Diserta es
saepe soloecismum mentula nostra facit.
XX.
Caesaris
Augusti lascivos, livide, versus
sex lege, qui tristis verba Latina legis:
"Quod futuit Glaphyran Antonius, hanc mihi poenam
Fulvia constituit, se quoque uti futuam.
Fulviam ego ut futuam? Quod
si me Manius oret
pedicem? faciam? Non puto, si sapiam.
'Aut
futue, aut pugnemus' ait. Quid quod mihi vita
carior est ipsa mentula? Signa canant!"
Absolvis lepidos nimirum, Auguste, libellos,
qui scis Romana simplicitate loqui.
|