Epigr. XXXI-XL
XXXI.
Atreus Caecilius cucurbitarum:
sic illas quasi filios Thyestae
in partes lacerat secatque mille.
Gustu
protinus has edes in ipso,
has prima feret alteraque cena.
Has cena tibi tertia reponet,
hinc seras epidipnidas parabit.
Hinc pistor fatuas facit placentas,
hinc et multiplices struit tabellas
et notas caryotidas theatris.
Hinc exit varium coco minutal,
hinc lentem positam fabamque credas;
boletos imitatur et botellos,
et caudam cybii brevesque maenas.
Hinc bellarius experitur artes,
ut condat vario vafer sapore
in rutae folium Capelliana.
Sic
implet gabatas paropsidasque,
et leves scutulas cavasque lances.
Hoc lautum vocat, hoc putat venustum,
unum ponere ferculis tot assem.
XXXII.
Nec
toga nec focus est nec tritus cimice lectus
nec tibi de bibula sarta palude teges,
nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans,
nec sera nec clavis nec canis atque calix.
Tu tamen affectas, Nestor, dici atque videri
pauper et in populo quaeris habere locum.
Mentiris vanoque tibi blandiris honore.
Non est paupertas, Nestor, habere nihil.
XXXIII.
Saepius
ad palmam prasinus post fata Neronis
pervenit et victor praemia plura refert.
I nunc, livor edax, dic te cessisse Neroni:
vicit nimirum non Nero, sed prasinus.
XXXIV.
Aedes
emit Aper, sed quas nec noctua vellet
esse suas; adeo nigra vetusque casa est.
Vicinos
illi nitidos Maro possidet hortos.
Cenabit belle, non habitabit Aper.
XXXV.
Ignotos
mihi cum voces trecentos,
quare non veniam vocatus ad te
miraris quererisque litigasque.
Solus ceno, Fabulle, non libenter.
XXXVI.
Gaius
hanc lucem gemma mihi Iulius alba
signat, io, votis redditus ecce meis.
Desperasse iuvat veluti iam rupta sororum
fila; minus gaudent qui timuere nihil.
Hypne, quid expectas, piger? Immortale Falernum
funde, senem poscunt talia vota cadum:
quincunces et sex cyathos besemque bibamus,
"Gaius" ut fiat "Iulius" et
"Proculus."
XXXVII.
Zoile,
quid tota gemmam praecingere libra
te iuvat et miserum perdere sardonycha?
Anulus iste tuis fuerat modo cruribus aptus:
non eadem digitis pondera conveniunt.
XXXVIII.
Mulio
viginti venît modo milibus, Aule.
Miraris pretium tam grave? Surdus erat.
XXXIX.
Cunarum
fueras motor, Charideme, mearum
et pueri custos assiduusque comes.
Iam mihi nigrescunt tonsa sudaria barba
et queritur labris puncta puella meis;
sed tibi non crevi; te noster vilicus horret,
te dispensator, te domus ipsa pavet.
Ludere nec nobis nec tu permittis amare;
nil mihi vis et vis cuncta licere tibi.
Corripis, observas, quereris, suspiria ducis,
et vix a ferulis temperat ira tua.
Si Tyrios sumpsi cultus unxive capillos,
exclamas "numquam fecerat ista pater";
et numeras nostros astricta fronte trientes,
tamquam de cella sit cadus ille tua.
desine; non possum libertum ferre Catonem.
Esse virum iam me dicet amica tibi.
XL.
Formosam
Glyceran amat Lupercus
et solus tenet imperatque solus.
Quam toto sibi mense non fututam
cum tristis quereretur et roganti
causam reddere vellet Aeliano,
respondit Glycerae dolere dentes.
|