Epigr.
XXI-XXXIII
XXI.
Quidquid
in Orpheo Rhodope spectasse theatro
dicitur, exhibuit, Caesar, harena tibi.
Repserunt scopuli mirandaque silua cucurrit,
quale fuisse nemus creditur Hesperidum.
Adfuit inmixtum pecori genus omne ferarum
et supra vatem multa pependit avis,
ipse sed ingrato iacuit laceratus ab urso.
Haec
tantum res est facta [par' istorian].
XXIb.
Orphea
quod subito tellus emisit hiatu
ursam elisuram, venit ab Eurydice.
XXII.
Sollicitant
pavidi dum rhinocerota magistri
seque diu magnae colligit ira ferae,
desperabantur promissi proelia Martis;
sed tandem rediit cognitus ante furor.
Namque gravem cornu gemino sic extulit ursum,
iactat ut inpositas taurus in astra pilas:
XXIII.
Norica
tam certo venabula dirigit ictu
fortis adhuc teneri dextera Carpophori.
Ille tulit geminos facili cervice iuvencos,
illi cessit atrox bubalus atque vison:
hunc leo cum fugeret, praeceps in tela cucurrit.
I nunc et lentas corripe, turba, moras!
XXIV.
Si
quis ades longis serus spectator ab oris,
cui lux prima sacri muneris ista fuit,
ne te decipiat ratibus navalis Enyo
et par unda fretis, hic modo terra fuit.
Non
credis? specta, dum lassant aequora Martem:
parva mora est, dices 'Hic modo pontus erat.'
XXV.
Quod
nocturna tibi, Leandre, pepercerit unda
desine mirari: Caesaris unda fuit.
XXVb.
Cum
peteret dulces audax Leandros amores
et fessus tumidis iam premeretur aquis,
sic miser instantes adfatus dicitur undas:
'Parcite dum propero, mergite cum redeo.'
XXVI.
Lusit
Nereidum docilis chorus aequore toto
et vario faciles ordine pinxit aquas.
Fuscina dente minax recto fuit, ancora curvo:
credidimus remum credidimusque ratem,
et gratum nautis sidus fulgere Laconum
lataque perspicuo vela tumere sinu.
Quis tantas liquidis artes invenit in undis?
aut docuit lusus hos Thetis aut didicit.
XXVII.
Saecula
Carpophorum, Caesar, si prisca tulissent,
non Porthaoniam barbara terra feram,
non Marathon taurum, Nemee frondosa leonem,
Arcas Maenalium non timuisset aprum.
Hoc armante manus hydrae mors una fuisset,
huic percussa foret tota Chimaera semel.
Igniferos possit sine Colchide iungere tauros,
possit utramque feram vincere Pasiphaes.
Si vetus aequorei revocetur fabula monstri,
Hesionen solvet solus et Andromedan.
Herculeae laudis numeretur gloria: plus est
bis denas pariter perdomuisse feras.
XXVIII.
Augusti
labor hic fuerat committere classes
et freta navali sollicitare tuba.
Caesaris haec nostri pars est quota? vidit in undis
et Thetis ignotas et Galatea feras;
vidit in aequoreo ferventes pulvere currus
et domini Triton isse putavit equos:
dumque parat saevis ratibus fera proelia Nereus,
horruit in liquidis ire pedestris aquis.
Quidquid et in Circo spectatur et Amphitheatro,
id dives, Caesar, praestitit unda tibi.
Fucinus et diri taceantur stagna Neronis:
hanc norint unam saecula naumachiam.
XXIX.
Cum
traheret Priscus, traheret certamina Verus,
esset et aequalis Mars utriusque diu,
missio saepe viris magno clamore petita est;
sed Caesar legi paruit ipse suae; -
lex erat, ad digitum posita concurrere parma: -
quod licuit, lances donaque saepe dedit.
Inventus tamen est finis discriminis aequi:
pugnavere pares, subcubuere pares.
Misit utrique rudes et palmas Caesar utrique:
hoc pretium virtus ingeniosa tulit.
Contigit hoc nullo nisi te sub principe, Caesar:
cum duo pugnarent, victor uterque fuit.
XXX.
Concita
veloces fugeret cum damma Molossos
et varia lentas necteret arte moras,
Caesaris ante pedes supplex similisque roganti
constitit, et praedam non tetigere canes.
…..
haec
intellecto principe dona tulit.
Numen habet Caesar: sacra est haec, sacra potestas,
credite: mentiri non didicere ferae.
XXXI.
Da
veniam subitis: non displicuisse meretur,
festinat, Caesar, qui placuisse tibi.
XXXII.
Cedere maiori virtutis fama
secunda est.
Illa
gravis palma est, quam minor hostis habet.
XXXIII.
Flavia
gens, quantum tibi tertius abstulit heres!
paene fuit tanti, non habuisse duos.
|