Epigr. LXI-LXX
LXI.
Lingua maritus, moechus ore
Nanneius,
Summemmianis inquinatior buccis,
quem cum fenestra vidit a Suburana
obscena nudum Leda, fornicem cludit
mediumque mavult basiare quam summum,
modo qui per omnes viscerum tubos ibat
et voce certa consciaque dicebat
puer an puella matris esset in ventre,
(gaudete cunni; vestra namque res acta est)
arrigere linguam non potest fututricem.
Nam dum tumenti mersus haeret in vulva
et vagientes intus audit infantes,
partem gulosam solvit indecens morbus.
Nec
purus esse nunc potest nec impurus.
LXII.
Lesbia
se iurat gratis numquam esse fututam.
Verum'st. Cum futui vult,
numerare solet.
LXIII.
Spectas nos, Philomuse, cum
lavamur,
et quare mihi tam mutuniati
sint leves pueri subinde quaeris.
Dicam simpliciter tibi roganti:
pedicant, Philomuse, curiosos.
LXIV.
Nescio tam multis quid
scribas, Fauste, puellis:
hoc scio, quod scribit nulla puella tibi.
LXV.
Sescenti cenant a te, Iustine,
vocati
lucis ad officium quae tibi prima fuit.
Inter quos, memini, non ultimus esse solebam;
nec locus hic nobis invidiosus erat.
Postera sed festae reddis sollemnia mensae:
sescentis hodie, cras mihi natus eris.
LXVI.
Et
delator es et calumniator,
et fraudator es et negotiator,
et fellator es et lanista. Miror
quare non habeas, Vacerra, nummos.
LXVII.
Nil
mihi das vivus; dicis post fata daturum.
Si non es stultus, scis, Maro, quid cupiam.
LXVIII.
Parva
rogas magnos; sed non dant haec quoque magni.
Ut pudeat levius, tu, Matho, magna roga.
LXIX.
Amphitheatrales
inter nutrita magistros
venatrix, silvis aspera, blanda domi,
Lydia dicebar, domino fidissima Dextro,
qui non Erigones mallet habere canem,
nec qui Dictaea Cephalum de gente secutus
luciferae pariter venit ad astra deae.
Non me longa dies nec inutilis abstulit aetas,
qualia Dulichio fata fuere cani:
fulmineo spumantis apri sum dente perempta,
quantus erat, Calydon, aut, Erymanthe, tuus.
Nec queror infernas quamvis cito rapta sub umbras.
Non potui fato nobiliore mori.
LXX.
Vendere,
Tucca, potes centenis milibus emptos?
Plorantis dominos vendere, Tucca, potes?
Nec te blanditiae, nec verba rudesve querelae,
nec te dente tuo saucia colla movent?
ah
facinus! Tunica patet inguen utrimque levata,
inspiciturque tua mentula facta manu.
Si te delectat numerata pecunia, vende
argentum, mensas, murrina, rura, domum;
vende senes servos, ignoscent, vende paternos:
ne pueros vendas, omnia vende miser.
Luxuria est emere hos -- quis enim dubitatve negatve? --
sed multo maior vendere luxuria est.
|