Epigr. I-X
I.
Retia dum cessant
latratoresque Molossi
Et non invento silva quiescit apro,
Otia, Prisce, brevi poteris donare libello.
Hora nec aestiva est nec tibi tota perit.
II.
Ad populos mitti qui nuper ab
Urbe solebas,
Ibis, io, Romam nunc peregrine liber
Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis,
Dat patrios amnes quos mihi terra potens.
Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici,
Cuius habet fratres tot
domus alta Remi.
Iure tuo veneranda novi pete limina templi,
Reddita Pierio sunt ubi tecta choro.
Vel si malueris, prima gradiere Subura;
Atria sunt illic consulis alta mei:
Laurigeros habitat
facundus Stella penatis,
Clarus Hyanteae Stella sititor aquae;
Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit,
Unde novem dominas saepe bibisse ferunt:
Ille dabit populo patribusque equitique legendum,
Nec nimium siccis perleget
ipse genis.
Quid
titulum poscis? versus duo tresve legantur,
Clamabunt omnes te, liber, esse meum.
III.
Quod
Flacco Varioque fuit summoque Maroni
Maecenas, atavis regibus ortus eques,
Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti,
Fama fuisse loquax chartaque dicet anus
Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur;
Tu
das ingenuae ius mihi pigritiae.
Macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum,
Quos Numa, quos hilaris possit habere Cato.
Largiri, praestare, breves extendere census,
Et dare quae faciles vix tribuere dei,
Nunc
licet et fas est. Sed tu sub principe duro
Temporibusque malis ausus es esse bonus.
IV.
Longior
undecimi nobis decimique libelli
Artatus labor est et breve rasit opus.
Plura legant vacui, quibus otia tuta dedisti:
Haec lege tu, Caesar; forsan et illa leges.
V.
Quae
modo litoreos ibatis carmina Pyrgos,
Ite sacra -- iam non pulverulenta -- via.
VI.
Contigit Ausoniae procerum
mitissimus aulae
Nerva: licet toto nunc Helicone frui:
Recta fides, hilaris clementia, cauta potestas
Iam redeunt; longi terga
dedere metus.
Hoc populi gentesque tuae, pia Roma, precantur:
Dux tibi sit semper talis, et iste diu.
Macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum,
quos Numa, quos hilaris possit habere Cato.
Largiri,
praestare, breves extendere census
et dare quae faciles vix tribuere dei,
nunc licet et fas est. Sed tu sub principe duro
temporibusque malis ausus esse bonus.
VII.
Toto
vertice quot gerit capillos,
Annos si tot habet Ligeia, trima est.
VIII.
Terrarum dea gentiumque Roma,
Cui par est nihil et nihil secundum,
Traiani modo laeta cum futuros
Tot per saecula conputaret annos,
Et fortem iuvenemque Martiumque
In tanto duce militem
videret,
Dixit praeside gloriosa tali:
'Parthorum proceres ducesque Serum,
Thraces, Sauromatae, Getae, Britanni,
Possum ostendere Caesarem; venite.'
IX.
Palma regit nostros, mitissime
Caesar, Hiberos,
Et placido fruitur pax peregrina iugo.
Ergo agimus laeti tanto pro munere grates:
Misisti mores in loca nostra tuos.
X.
Habet
Africanus miliens, tamen captat.
Fortuna multis dat nimis, satis nulli.
|