Epigr. LI-LX
LI.
Tam
saepe nostrum decipi Fabullinum,
Miraris, Aule? semper homo bonus tiro est.
LII.
Tempora
Pieria solitus redimire corona,
Nec minus attonitis vox celebrata reis,
Hic situs est, hic ille tuus, Sempronia, Rufus,
Cuius et ipse tui flagrat amore cinis.
Dulcis in Elysio narraris fabula campo,
Et
stupet ad raptus Tyndaris ipsa tuos:
Tu melior, quae deserto raptore redisti,
Illa virum voluit nec repetita sequi.
Ridet
et Iliacos audit Menelaus amores:
Absolvit Phrygium vestra rapina Parim.
Accipient
olim cum te loca laeta piorum,
Non erit in Stygia notior umbra domo:
Non aliena videt, sed amat Proserpina raptas:
Iste tibi dominam conciliabit amor.
LIII.
Nummi
cum tibi sint opesque tantae,
Quantas civis habet, Paterne, rarus,
Largiris nihil incubasque gazae,
Ut magnus draco, quem canunt poetae
Custodem Scythici fuisse luci.
Sed
causa, ut memoras et ipse iactas,
Dirae filius est rapacitatis.
Ecquid tu fatuos rudesque quaeris,
Inludas quibus auferasque mentem?
Huic
semper vitio pater fuisti.
LIV.
Crine
ruber, niger ore, brevis pede, lumine laesus,
Rem magnam praestas, Zoile, si bonus es.
LV.
Gratis
qui dare vos iubet, puellae,
Insulsissimus inprobissimusque est.
Gratis
ne date, basiate gratis.
Hoc Aegle negat, hoc avara vendit.
Sed vendat: bene basiare quantum est!
Hoc
vendit quoque nec levi rapina:
Aut libram petit illa Cosmiani,
Aut binos quater a nova moneta,
Ne sint basia muta, ne maligna,
Ne clusis aditum neget labellis.
Humane
tamen hoc facit, sed unum,
Gratis quae dare basium recusat
Gratis lingere non recusat, Aegle.
LVI.
Aegrotas uno decies aut
saepius anno,
Nec tibi, sed nobis hoc, Polycharme, nocet:
Nam quotiens surgis, soteria poscis amicos.
Sit pudor: aegrota iam, Polycharme, semel.
LVII.
Cur saepe sicci parva rura
Nomenti
Laremque villae sordidum petam, quaeris?
Nec cogitandi, Sparse, nec quiescendi
In urbe locus est pauperi. Negant vitam
Ludi magistri mane, nocte pistores,
Aerariorum marculi die
toto;
Hinc otiosus sordidam quatit mensam
Neroniana nummularius massa,
Illinc balucis malleator Hispanae
Tritum nitenti fuste verberat saxum;
Nec turba cessat entheata
Bellonae,
Nec fasciato naufragus loquax trunco,
A matre doctus nec rogare Iudaeus,
Nec sulphuratae lippus institor mercis.
Numerare pigri damna quis potest somni?
Dicet quot aera verberent
manus urbis,
Cum secta Colcho Luna vapulat rhombo.
Tu, Sparse, nescis ista, nec potes scire,
Petilianis delicatus in regnis,
Cui plana summos despicit domus montis,
Et rus in urbe est
vinitorque Romanus
Nec in Falerno colle maior autumnus,
Intraque limen latus essedo cursus,
Et in profundo somnus, et quies nullis
Offensa linguis, nec dies nisi admissus.
Nos
transeuntis risus excitat turbae,
Et ad cubilest Roma. Taedio fessis
Dormire quotiens libuit, imus ad villam.
LVIII.
Ancillariolum
tua te vocat uxor, et ipsa
Lecticariola est: estis, Alauda, pares.
LIX.
Tantum
dat tibi Roma basiorum
Post annos modo quindecim reverso,
Quantum Lesbia non dedit Catullo.
Te vicinia tota, te pilosus
Hircoso premit osculo colonus;
Hinc
instat tibi textor, inde fullo,
Hinc sutor modo pelle basiata,
Hinc menti dominus periculosi,
Hinc et dexiocholus, inde lippus,
Fellatorque recensque cunnilingus.
Iam
tanti tibi non fuit redire.
LX.
Martis
alumne dies, roseam quo lampada primum
Magnaque siderei vidimus ora dei,
Si te rure coli viridisque pudebit ad aras,
Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:
Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis,
Et
qua sum genitus, vivere luce volo.
Natali pallere suo, ne calda Sabello
Desit; et ut liquidum potet Alauda merum,
Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;
Atque inter mensas ire, redire suas;
Excipere
hos illos, et tota surgere cena
Marmora calcantem frigidiora gelu:
Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,
Quae te si iubeat rex dominusque, neges?
|