Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Valerius Martialis Epigrammata IntraText CT - Text |
|
|
LIBER IProoemiumProoemium1. Spero me secutum in libellis meis tale temperamentum ut de illis queri non possit quisquis de se bene senserit, cum salua infirmarum quoque personarum reverentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit ut nominibus non tantum veris abusi sint, sed et magnis. 2. Mihi fama vilius constet et probetur in me novissimum ingenium. 3. Absit a iocorum nostrorum simplicitate malignus interpres nec ta mea scribat: inprobe facit qui in alieno libro ingeniosus est. 4. Lascivam verborum veritatem, id est ton linguam, excussarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegitur. 5. Si quis tamen tam ambitiose tristis est ut apud illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistola vel potius titulo contentus esse. 6. Ita illis scribuntur qui solent spectare Florales. 7. Non intret Cato theatrum meum, aut si intraverit, spectet. 8. Videor mihi meo iure facturus si epistolam versibus clusero: Nosses iocosae dulce cum
sacrum Florae |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |