Epigr. XI-XX
XI.
Cum data sint equiti bis quina
nomismata, quare
bis decies solus, Sextiliane, bibis?
Iam defecisset portantis calda ministros,
si non potares, Sextiliane, merum.
XII.
Itur ad Herculei gelidas qua
Tiburis arces
canaque sulphureis Albula fumat aquis,
rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis
signat vicina quartus ab urbe lapis.
Hic rudis aestivas praestabat porticus umbras,
heu quam paene novum porticus ausa nefas!
nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa
gestatus biiugis Regulus esset equis.
Nimirum timuit nostras Fortuna querelas,
quae par tam magnae non erat invidiae.
Nunc
et damna iuvant; sunt ipsa pericula tanti:
stantia non poterant tecta probare deos.
XIII.
Casta
suo gladium cum traderet Arria Paeto,
quem de visceribus strinxerat ipsa suis,
'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit,
'sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.'
XIV.
Delicias,
Caesar, lususque iocosque leonum
vidimus -- hoc etiam praestat harena tibi --
cum prensus blando totiens a dente rediret
et per aperta vagus curreret ora lepus.
Unde
potest avidus captae leo parcere praedae?
Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.
XV.
O
mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,
si quid longa fides canaque iura valent,
bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
et numerat paucos vix tua vita dies.
Non bene distuleris videas quae posse negari,
et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
Exspectant curaeque catenatique labores,
gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
Non est, crede mihi, sapientis dicere'Vivam'
sera nimis vita est crastina: vive hodie.
XVI.
Sunt
bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura
quae legis hic: aliter non fit, Avite, liber.
XVII.
Cogit
me Titus actitare causas
et dicit mihi saepe'Magna res est.'
Res magna est, Tite, quam facit colonus.
XVIII.
Quid
te, Tucca, iuvat vetulo miscere Falerno
in Vaticanis condita musta cadis?
Quid tantum fecere boni
tibi pessima vina?
aut quid fecerunt optima vina mali?
De nobis facile est, scelus est iugulare Falernum
et dare Campano toxica saeva mero.
Convivae meruere tui fortasse perire:
amphora non meruit tam pretiosa mori.
XIX.
Si memini, ferant tibi
quattuor, Aelia, dentes:
expulit una duos tussis et una duos.
Iam
secura potes totis tussire diebus:
nil istic quod agat tertia tussis habet.
XX.
Dic
mihi, quis furor est? Turba spectante vocata
solus boletos, Caeciliane, voras.
Quid dignum tanto tibi ventre gulaque precabor?
Boletum qualem Claudius edit, edas.
|