Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Epigr. LXXI-LXXX
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Epigr. LXXI-LXXX

LXXI.

Laevia sex cyathis, septem Iustina bibatur,
quinque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus.
Omnis ab infuso numeretur amica Falerno,
et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni.

LXXII.

Nostris versibus esse te poetam,
Fidentine, putas cupisque credi?
Sic dentata sibi videtur Aegle
emptis ossibus Indicoque cornu;
sic quae nigrior est cadente moro,
cerussata sibi placet Lycoris.
Hac et tu ratione qua poeta es,
calvus cum fueris, eris comatus.

LXXIII.

Nullus in urbe fuit tota qui tangere vellet
uxorem gratis, Caeciliane, tuam,
dum licuit: sed nunc positis custodibus ingens
turba fututorum est: ingeniosus homo es.

LXXIV.

Moechus erat: poteras tamen hoc tu, Paula, negare.
Ecce vir est: numquid, Paula, negare potes?

LXXV.

Dimidium donare Lino quam credere totum
qui mavolt, mavolt perdere dimidium.

LXXVI.

O mihi curarum pretium non vile mearum,
Flacce, Antenorei spes et alumne laris,
Pierios differ cantusque chorosque sororum;
aes dabit ex istis nulla puella tibi.
Quid petis a Phoebo? nummos habet arca Minervae;
haec sapit, haec omnes fenerat una deos.
Quid possunt hederae Bacchi dare? Pallados arbor
inclinat varias pondere nigra comas.
Praeter aquas Helicon et serta lyrasque dearum
nil habet et magnum, sed perinane sophos.
Quid tibi cum Cirrha? quid cum Permesside nuda?
Romanum propius divitiusque forum est.
Illic aera sonant: at circum pulpita nostra
et steriles cathedras basia sola crepant.

LXXVII.

Pulchre valet Charinus et tamen pallet.
Parce bibit Charinus et tamen pallet.
Bene concoquit Charinus et tamen pallet.
Sole utitur Charinus et tamen pallet.
Tingit cutem Charinus et tamen pallet.
Cunnum Charinus lingit et tamen pallet.

LXXVIII.

Indignas premeret pestis cum tabida fauces
inque ipsos vultus serperet atra lues,
siccis ipse genis flentes hortatus amicos
decrevit Stygios Festus adire lacus.
Nec tamen obscuro pia polluit ora veneno
aut torsit lenta tristia fata fame,
sanctam Romana vitam sed morte peregit
dimisitque animam nobiliore rogo.
Hanc mortem fatis magni praeferre Catonis
fama potest: huius Caesar amicus erat.

LXXIX.

Semper agis causas et res agis, Attale, semper:
est, non est quod agas, Attale, semper agis.
Si res et causae desunt, agis, Attale, mulas.
Attale, ne quod agas desit, agas animam.

LXXX.

Sportula, Cane, tibi suprema nocte petita est.
Occidit puto te, Cane, quod una fuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License