Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Epigr. XCI-C
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Epigr. XCI-C

XCI.

Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli.
Carpere vel noli nostra vel ede tua.

XCII.

Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis,
tangi se digito, Mamuriane, tuo.
Non opus est digito: totum tibi Ceston habeto,
si dest nil aliud, Mamuriane, tibi.
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati
nec curtus Chiones Antiopesve calix,
cerea si pendet lumbis et scripta lacerna
dimidiasque nates Gallica paeda tegit,
pasceris et nigrae solo nidore culinae
et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
non culum, neque enim est culus, qui non cacat olim,
sed fodiam digito qui superest oculum;
nec me zelotypum nec dixeris esse malignum.
Denique pedica, Mamuriane, satur.

XCIII.

Fabricio iunctus fido requiescit Aquinus,
qui prior Elysias gaudet adisse domos.
Ara duplex primi testatur munera pili:
plus tamen est, titulo quod breviore legis:
'Iunctus uterque sacro laudatae foedere vitae,
famaque quod raro novit, amicus erat.'

XCIV.

Cantasti male, dum fututa es, Aegle.
Iam cantas bene: basianda non es.

XCV.

Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli,
non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.

XCVI.

Si non molestum est teque non piget, scazon,
nostro rogamus pauca verba Materno
dicas in aurem sic ut audiat solus.
Amator ille tristium lacernarum
et baeticatus atque leucophaeatus,
qui coccinatos non putat viros esse
amethystinasque mulierum vocat vestes,
nativa laudet, habeat et licet semper
fuscos colores, galbinos habet mores.
Rogabit unde suspicer virum mollem.
Una lavamur: aspicit nihil sursum,
sed spectat oculis devorantibus draucos
nec otiosis mentulas videt labris.
Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.

XCVII.

Cum clamat omnes, loqueris tunc, Naevole, tantum,
et te patronum causidicumque putas.
Hac ratione potest nemo non esse disertus.
Ecce, tacent omnes: Naevole, dic aliquid.

XCVIII.

Litigat et podagra Diodorus, Flacce, laborat.
Sed nil patrono porrigit: haec cheragra est.

XCIX.

Non plenum modo vicies habebas,
sed tam prodigus atque liberalis
et tam lautus eras, Calene, ut omnes
optarent tibi centies amici.
Audit vota deus precesque nostras
atque intra, puto, septimas Kalendas
mortes hoc tibi quattuor dederunt.
At tu sic quasi non foret relictum,
sed raptum tibi centies, abisti
in tantam miser esuritionem,
ut convivia sumptusiora,
toto quae semel apparas in anno,
nigrae sordibus explices monetae,
et septem veteres tui sodales
constemus tibi plumbea selibra.
Quid dignum meritis precemur istis?
Optamus tibi milies, Calene.
Hoc si contigerit, fame peribis.

C.

Mammas atque tatas habet Afra, sed ipsa tatarum
dici et mammarum maxima mamma potest.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License