Epigr. I-X
I.
Ter
centena quidem poteras ta ferre,
sed quis te ferret perlegeretque, liber?
At
nunc succincti quae sint bona disce libelli.
Hoc primum est, brevior quod mihi charta perit;
deinde, quod haec una peragit librarius hora,
nec tantum nugis serviet ille meis;
tertia res haec est, quod si cui forte legeris,
sis licet usque malus, non odiosus eris.
Te
conviva leget mixto quincunce, sed ante
incipiat positus quam tepuisse calix.
Esse tibi tanta cautus brevitate videris?
Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!
II.
Creta
dedit magnum, maius dedit Africa nomen,
Scipio quod victor quodque Metellus habet;
nobilius domito tribuit Germania Rheno,
et puer hoc dignus nomine, Caesar, eras.
Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos:
quae datur ex Chattis laurea, tota tua est.
III.
Sexte,
nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur:
debet enim, si quis solvere, Sexte, potest.
IV.
O
quam blandus es, Ammiane, matri!
quam blanda est tibi mater, Ammiane!
Fratrem te vocat et soror vocatur.
Cur vos nomina nequiora tangunt?
Quare non iuvat hoc quod estis esse?
Lusum creditis hoc iocumque? Non est:
matrem, quae cupit esse se sororem,
nec matrem iuvat esse nec sororem.
V.
Ne
valeam, si non totis, Deciane, diebus
et tecum totis noctibus esse velim.
Sed duo sunt quae nos disiungunt milia passum:
quattuor haec fiunt, cum rediturus eam.
Saepe domi non es; cum sis quoque, saepe negaris:
vel tantum causis vel tibi saepe vacas.
Te tamen ut videam, duo milia non piget ire;
ut te non videam, quattuor ire piget.
VI.
I nunc, edere me iube
libellos.
Lectis vix tibi paginis duabus
spectas eschatocollion, Severe,
et longas trahis oscitationes.
Haec sunt, quae relegente me solebas
rapta exscribere, sed Vitellianis;
haec sunt, singula quae sinu ferebas
per convivia cuncta, per theatra;
haec sunt aut meliora si qua nescis.
Quid prodest mihi tam macer libellus,
nullo crassior ut sit umbilico,
si totus tibi triduo legatur?
Numquam
deliciae supiniores.
Lassus tam cito deficis viator,
et cum currere debeas Bovillas,
interiungere quaeris ad Camenas?
I nunc, edere me iube libellos.
VII.
Declamas
belle, causas agis, Attice, belle;
historias bellas, carmina bella facis;
componis belle mimos, ta belle;
bellus grammaticus, bellus es astrologus,
et belle cantas et saltas, Attice, belle;
bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
Nil
bene cum facias, facias tamen omnia belle,
vis dicam quid sis? Magnus es ardalio.
VIII.
Si
qua videbuntur chartis tibi, lector, in istis
sive obscura nimis sive latina parum,
non meus est error: nocuit librarius illis
dum properat versus adnumerare tibi.
Quod si non illum sed me peccasse putabis,
tunc ego te credam cordis habere nihil.
'Ista tamen mala sunt.'
Quasi nos manifesta negemus!
Haec mala sunt, sed tu non meliora facis.
IX.
Scripsi, rescripsit nil
Naevia, non dabit ergo.
Sed
puto quod scripsi legerat: ergo dabit.
X.
Basia
dimidio quod das mihi, Postume, labro,
laudo: licet demas hinc quoque dimidium.
Vis
dare maius adhuc et inenarrabile munus?
Hoc tibi habe totum, Postume, dimidium.
|