Epigr.
XI-XX
XI.
Quod
fronte Selium nubila vides, Rufe,
quod ambulator porticum terit seram,
lugubre quiddam quod tacet piger voltus,
quod paene terram nasus indecens tangit,
quod dextra pectus pulsat et comam vellit:
non ille amici fata luget aut fratris,
uterque natus vivit et precor vivat,
salua est et uxor sarcinaeque servique,
nihil colonus vilicusque decoxit.
Maeroris igitur causa
quae? Domi cenat.
XII.
Esse quid hoc dicam quod olent
tua basia murram
quodque tibi est numquam non alienus odor?
Hoc mihi suspectum est, quod oles bene, Postume,semper:
Postume, non bene olet qui bene semper olet.
XIII.
Et
iudex petit et petit patronus:
soluas censeo, Sexte, creditori.
XIV.
Nil
intemptatum Selius, nil linquit inausum,
cenandum quotiens iam videt esse domi.
Currit ad Europen et te, Pauline, tuosque
laudat Achilleos, sed sine fine, pedes.
Si nihil Europe fecit, tunc Saepta petundur,
si quid Phillyrides praestet et Aesonides.
Hinc quoque deceptus Memphitica templa frequentat,
adsidet et cathedris, maesta iuvenca, tuis.
Inde petit centum pendentia tecta columnis,
illinc Pompei dona nemusque duplex;
nec Fortunati spernit nec balnea Fausti,
nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi:
nam thermis iterumque iterumque iterumque lavatur.
Omnia cum fecit, sed renuente deo,
lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit,
si quis ibi serum carpat amicus iter.
Per te perque tuam, vector lascive, puellam,
ad cenam Selium tu, rogo, taure, voca.
XV.
Quod
nulli calicem tuum propinas
humane facis, Horme, non superbe.
XVI.
Zoilus
aegrotat: faciunt hanc stragula febrem.
Si
fuerit sanus, coccina quid facient?
quid torus a Nilo, quid Sidone tinctus olenti?
ostendit stultas quid nisi morbus opes?
Quid tibi cum medicis? dimitte Machaonas omnis.
Vis fieri sanus? stragula sume mea.
XVII.
Tonstrix
Suburae faucibus sedet primis,
cruenta pendent qua flagella tortorum
Argique Letum multus obsidet sutor:
sed ista tonstrix, Ammiane, non tondet,
non tondet, inquam. Quid igitur facit? Radit.
XVIII.
Capto
tuam, pudet heu, sed capto, Maxime, cenam,
tu captas aliam: iam sumus ergo pares.
Mane salutatum venio, tu diceris isse
ante salutatum: iam sumus ergo pares.
Sum comes ipse tuus tumidique anteambulo regis,
tu comes alterius: iam sumus ergo pares.
Esse sat est servum, iam nolo vicarius esse.
Qui rex est regem, Maxime, non habeat.
XIX.
Felicem fieri credis me,
Zoile, cena?
felicem cena, Zoile, deinde tua?
Debet Aricino conviva recumbere clivo,
quem tua felicem, Zoile, cena facit.
XX.
Carmina Paulus emit, recitat
sua carmina Paulus.
Nam quod emas possis iure vocare tuum.
|