Epigr. XXI-XXX
XXI.
Basia das aliis, aliis das,
Postume, dextram.
Dicis 'Utrum mavis? elige.' Malo manum.
XXII.
Quid mihi vobiscum est, o Phoebe
novemque sorores?
ecce nocet vati Musa iocosa suo.
Dimidio nobis dare Postumus ante solebat
basia, nunc labro coepit utroque dare.
XXIII.
Non dicam, licet usque me
rogetis,
qui sit Postumus in meo libello,
non dicam: quid enim mihi necesse est
has offendere basiationes,
quae se tam bene vindicare possunt?
XXIV.
'Si
det iniqua tibi tristem fortuna reatum,
squalidus haerebo pallidiorque reo:
si iubeat patria damnatum excedere terra,
per freta, per scopulos exulis ibo comes.'
Dat tibi divitias: ecquid sunt ista duorum?
Das partem? Multum est? Candide, das aliquid?
Mecum eris ergo miser: quod si deus ore sereno
adnuerit, felix, Candide, solus eris.
XXV.
Das
numquam, semper promittis, Galla, roganti:
si semper fallis, iam rogo, Galla, nega.
XXVI.
Quod
querulum spirat, quod acerbum Naevia tussit,
inque tuos mittit sputa subinde sinus,
iam te rem factam, Bithynice, credis habere?
Erras:
blanditur Naevia, non moritur.
XXVII.
Laudantem
Selium cenae cum retia tendit
accipe, sive legas sive patronus agas:
'Effecte! graviter! cito! nequiter! euge! beate!' --
'Hoc volui! Facta est iam
tibi cena, tace.'
XXVIII.
Rideto multum qui te,
Sextille, cinaedum
dixerit et digitum porrigito medium.
Sed nec pedico es nec tu, Sextille, fututor,
calda Vetustinae nec tibi bucca placet.
Ex
istis nihil es fateor, Sextille: quid ergo es?
Nescio, sed tu scis res superesse duas.
XXIX.
Rufe,
vides illum subsellia prima terentem,
cuius et hinc lucet sardonychata manus
quaeque Tyron totiens epotavere lacernae
et toga non tactas vincere iussa nives,
cuius olet toto pinguis coma Marcelliano
et splendent volso bracchia trita pilo,
non hesterna sedet lunata lingula planta,
coccina non laesum pingit aluta pedem,
et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
Ignoras quid sit? Splenia tolle, leges.
XXX.
Mutua
viginti sestertia forte rogabam,
quae vel donanti non grave munus erat:
quippe rogabatur felixque vetusque sodalis
et cuius laxas arca flagellat opes.
Is mihi 'Dives eris, si causas egeris' inquit.
Quod peto da, Gai: non peto consilium.
|