Epigr. XXXI-XL
XXXI.
Saepe
ego Chrestinam futui. Det quam bene
quaeris?
Supra quod fieri nil, Mariane, potest.
XXXII.
Lis mihi cum Balbo est, tu
Balbum offendere non vis,
Pontice. Cum Licino est: hic quoque magnus homo est.
Vexat saepe meum Patrobas confinis agelllum:
contra libertum Caesaris ire times.
Abnegat et retinet nostrum Laronia servum:
respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.'
Non bene, crede mihi, servo servitur amico:
sit liber, dominus qui volet esse meus.
XXXIII.
Cur
non basio te, Philaeni? calua es.
Cur non basio te, Philaeni? rufa es.
Cur non basio te, Philaeni? lusca es.
Haec qui basiat, o Philaeni, fellat.
XXXIV.
Cum
placeat Phileros tota tibi dote redemptus,
tres pateris natos, Galla, perire fame.
Praestatur cano tanta indulgentia cunno
quem nec casta potest iam decuisse Venus.
Perpetuam di te faciant
Philerotis amicam,
o mater, qua nec Pontia deterior.
XXXV.
Cum sint crura tibi similent
quae cornua lunae,
in rhytio poteras, Phoebe, lavare pedes.
XXXVI.
Flectere te nolim, sed nec
turbare capillos;
splendida sit nolo, sordida nolo cutis;
nec mitratorum nec sit tibi barba reorum:
nolo virum nimium, Pannyche, nolo parum.
Nunc
sunt crura pilis et sunt tibi pectora saetis
horrida, sed mens est, Pannyche, volsa tibi.
XXXVII.
Quidquid
ponitur hinc et inde verris,
mammas suminis imbricemque porci
communemque duobus attagenam,
mullum dimidium lupumque totum
muraenaeque latus femurque pulli
stillantemque alica sua palumbum.
Haec cum condita sunt madente mappa,
traduntur puero domum ferenda:
nos accumbimus otiosa turba.
Ullus si pudor est, repone cenam:
cras te, Caeciliane, non vocavi.
XXXVIII.
Quid
mihi reddat ager quaeris, Line, Nomentanus?
Hoc mihi reddit ager: te, Line, non video.
XXXIX.
Coccina
famosae donas et ianthina moechae:
vis dare quae meruit munera? Mitte togam.
XL.
Uri
Tongilius male dicitur hemitritaeo.
Novi hominis fraudes: esurit atque sitit.
Subdola tenduntur crassis nunc retia turdis,
hamus et in mullum mittitur atque lupum.
Caecuba saccentur quaeque annus coxit Opimi,
condantur parco fusca Falerna vitro.
omnes Tongilium medici iussere lavari:
o stulti, febrem creditis esse? Gula est.
|