Epigr. LI-LX
LI.
Unus saepe tibi tota denarius
arca
cum sit et hic culo tritior, Hylle, tuo,
non tamen hunc pistor, non auferet hunc tibi copo,
sed si quis nimio pene superbus erit.
Infelix
venter spectat convivia culi,
et semper miser hic esurit, ille vorat.
LII.
Novit
loturos Dasius numerare: poposcit
mammosam Spatalen pro tribus; illa dedit.
LIII.
Vis
fieri liber? Mentiris, Maxime, non vis:
sed fieri si vis, hac ratione potes.
Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis,
Veintana tuam si domat uva sitim,
si ridere potes miseri chrydendeta Cinnae,
contentus nostra si potes esse toga,
si plebeia Venus gemino tibi vincitur asse,
si tua non rectus tecta subire potes.
Haec tibi si vis est, si mentis tanta potestas,
liberior Partho vivere rege potes.
LIV.
Quid
de te, Line, suspicetur uxor
et qua parte velit pudiciorem,
certis indiciis satis probavit,
custodem tibi quae dedit spadonem.
Nil nasutius hac maligniusque.
LV.
Vis
te, Sexte, coli: volebam amare.
Parendum est tibi: quod iubes, coleris;
sed si te colo, Sexte, non amabo.
LVI.
Gentibus in Libycis uxor tua,
Galle, male audit
inmodicae foedo crimine avaritiae.
Sed mera narrantur mendacia: non solet illa
accipere omnino. Quid solet ergo? Dare.
LVII.
Hic quem videtis gressibus
vagis lentum,
amethystinatus media qui secat Saepta,
quem non lacernis Publius meus vincit,
non ipse Cordus alpha paenulatorum,
quem grex togatus sequitur et capillatus
recensque sella linteisque lorisque,
oppigneravit modo modo ad Cladi mensam
vix octo nummis anulum, unde cenaret.
LVIII.
Pexatus pulchre rides mea,
Zoile, trita.
Sunt
haec trita quidem, Zoile, sed mea sunt.
LIX.
Mica
vocor: quid sim cernis, cenatio parva:
ex me Caesareum prospicis ecce tholum.
Frange
toros, pete vina, rosas cape, tinguere nardo:
ipse iubet mortis te meminisse deus.
LX.
Uxorem
armati futuis, Puer Hylle, tribuni,
supplicium tantum dum puerile times.
Vae tibi! dum ludis, castrabere. Iam mihi dices
'Non licet hoc'. Quid? tu quod facis, Hylle, licet?
|