Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • Epigr. I-X
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LIBER III

Epigr. I-X

I.

Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris
Gallia Romanae nomine dicta togae.
Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:
illa vel haec mea sunt, quae meliora putas.
Plus sane placeat domina qui natus in urbe est:
debet enim Gallum vincere verna liber.

II.

Cuius vis fieri, libelle, munus?
Festina tibi vindicem parare,
ne nigram cito raptus in culinam
cordylas madida tegas papyro
vel turis piperisve sis cucullus.
Faustini fugis in sinum? sapisti.
Cedro nunc licet ambules perunctus
et frontis gemino decens honore
pictis luxurieris umbilicis,
et te purpura delicata velet,
et cocco rubeat superbus index.
illo vindice nec Probum timeto.

III.

Formonsam faciem nigro medicamine celas,
sed non formonso corpore laedis aquas.
Ipsam crede deam verbis tibi dicere nostris:
"Aut aperi faciem, aut tu tunicata lava."

IV.

Romamvade, liber: si, veneris unde, requiret,
Aemiliae dices de regione viae;
si, quibus in terris, qua simus in urbe, rogabit,
Corneli referas me licet esse Foro.
Cur absim, quaeret; breviter tu multa fatere:
"Non poterat vanae taedia ferre togae."
"Quando venit?" dicet; tu respondeto: "Poeta
exierat: veniet, cum citharoedus erit."

V.

Vis commendari sine me cursurus in urbem,
parve liber, multis? An satis unus erit?
Unus erit, mihi crede, satis, cui non eris hospes,
Iulius, adsiduum nomen in ore meo.
Protinus hunc primae quaeres in limine Tectae:
quos tenuit Daphnis, nunc tenet ille lares.
Est illi coniunx, quae te manibusque sinuque
excipiet, tu vel pulverulentus eas.
Hos tu seu pariter sive hanc illumve priorem
videris, hoc dices "Marcus havere iubet",
et satis est. Alios commendet epistola: peccat
qui commendandum se putat esse suis.

VI.

Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias,
Marcelline, tuis bis celebranda sacris.
Imputat aetherios ortus haec prima parenti,
libat florentes haec tibi prima genas.
Magna licet dederit iucundae munera vitae,
plus numquam patri praestitit ille dies.

VII.

Centum miselli iam valete quadrantes,
anteambulonis congiarium lassi,
quos dividebat balneator elixus.
Quid cogitatis, o fames amicorum?
Regis superbi sportulae recesserunt.
"Nihil stropharum est: iam salarium dandum est."

VIII.

"Thaida Quintus amat." "Quam Thaida?" "Thaida luscam."
Unum oculum Thais non habet, ille duos.

IX.

Versiculos in me narratur scribere Cinna:
Non scribit, cuius carmina nemo legit.

X.

Constituit, Philomuse, pater tibi milia bina
menstrua perque omnis praestitit illa dies,
luxuriam premeret cum crastina semper egestas
et vitiis essent danda diurna tuis.
Idem te moriens heredem ex asse reliquit:
exheredavit te, Philomuse, pater.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License