Epigr. XI-XX
XI.
Si tua Thais nec lusca est,
Quinte, puella,
cur in te factum distichon esse putas? ‹
Sed simile est aliquid. ‹ Pro Laide Thaida dixi?
Dic mihi, quid simile est Thais et Hermione?
Tu
tamen es Quintus: mutemus nomen amantis:
si non volt Quintus, Thaida Sextus amet.
XII.
Unguentum,
fateor, bonum dedisti
convivis here, sed nihil scidisti.
Res salsa est bene olere et esurire.
qui non cenat et unguitur, Fabulle,
hic vere mihi mortuus videtur.
XIII.
Dum
non vis pisces, dum non vis carpere pullos
et plus quam putri, Naevia, parcis apro,
accusas rumpisque cocum, tamquam omnia cruda
attulerit. Numquam sic ego crudus ero.
XIV.
Romam
petebat esuritor Tuccius
profectus ex Hispania.
Occurrit illi sportularum fabula:
a ponte rediit Mulvio
XV.
Plus
credit nemo tota quam Cordus in urbe.
"Cum sit tam pauper, quomodo?"Caecus amat.
XVI.
Das
gladiatores, sutorum regule, Cerdo,
quodque tibi tribuit subula, sica rapit.
Ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius umquam,
ut velles corio ludere, Cerdo, tuo.
Lusisti corio: sed te,
mihi crede, memento
nunc in pellicula, Cerdo, tenere tua.
XVII.
Circumlata diu mensis
scribilita secundis
urebat nimio saeva calore manus;
sed magis ardebat Sabidi gula: protinus ergo
sufflavit buccis terque quaterque suis.
Illa quidem tepuit digitosque admittere visa est,
sed nemo potuit tangere: merda fuit.
XVIII.
Perfrixisse
tuas questa est praefatio fauces:
cum te excusaris, Maxime, quid recitas?
XIX.
Proxima
centenis ostenditur ursa columnis,
exornant fictae qua platanona ferae.
Huius dum patulos adludens temptat hiatus
pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum:
vipera sed caeco scelerata latebat in aere
vivebatque anima dereriore fera.
Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto
dum perit. O facinus,
falsa quod ursa fuit!
XX.
Dic, Musa, quid agat Canius
meus Rufus:
utrumque chartis tradit ille victuris
legenda temporum acta Claudianorum,
an quae Neroni falsus adstruit scriptor?
An aemulatur inprobi iocos Phaedri?
Lascivus elegis an severus herois?
An in cothurnis horridus Sophocleis?
An
otiosus in schola poetarum
lepore tinctos Attico sales narrat?
Hinc si recessit, porticum terit templi
an spatia carpit lentus Argonautarum?
An delicatae sole rursus Europae
inter tepentes post meridiem buxos
sedet ambulatve liber acribus curis?
Titine thermis an lavatur Agrippae
an inpudici balneo Tigillini?
an rure Tulli fruitur atque Lucani?
An Pollionis dulce currit ad quartum?
an aestuantis iam profectus ad Baias
piger Lucrino nauculatur in stagno?
"Vis
scire quid agat Canius tuus? Ridet."
|