Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • Epigr. LXXI-LXXX
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Epigr. LXXI-LXXX

LXXI.

Mentula cum doleat puero, tibi, Naevole, culus,
non sum divinus, sed scio quid facias.

LXXII.

Vis futui nec vis mecum, Saufeia, lavari:
nescio quod magnum suspicor esse nefas.
Aut tibi pannosae dependent pectore mammae
aut sulcos uteri prodere nuda times
aut infinito lacerum patet inguen hiatu
aut aliquid cunni prominet ore tui.
Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
Si verum est, vitium peius habes: fatua es.

LXXIII.

Dormis cum pueris mutuniatis,
et non stat tibi, Phoebe, quod stat illis.
Quid vis me, rogo, Phoebe, suspicari?
Mollem credere te virum volebam,
sed rumor negat esse te cinaedum.

LXXIV.

Psilothro faciem levas et dropace caluam:
numquid tonsorem, Gargiliane, times?
Quid facient ungues? Nam certe non potes illos
resina Veneto nec resecare luto.
Desine, si pudor est, miseram traducere caluam:
hoc fieri cunno, Gargiliane, solet.

LXXV.

Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desit,
luctaris demens tu tamen arrigere.
Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,
inproba nec prosunt iam satureia tibi.
Coepisti puras opibus corrumpere buccas:
sic quoque non vivit sollicitata Venus.
Mirari satis hoc quisquam vel credere possit,
quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?

LXXVI.

Arrigis ad vetulas, fastidis, Basse, puellas,
nec formonsa tibi, sed moritura placet.
Hic, rogo, non furor est, non haec est mentula demens?
Cum possis Hecaben, non potes Andromachen!

LXXVII.

Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,
nec lepus est umquam nec tibi gratus aper;
nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae,
nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
capparin et putri cepas allece natantis
et pulpam dubio de petasone voras,
teque iuvant gerres et pelle melandrya cana;
resinata bibis vina, Falerna fugis.
Nescio quod stomachi vitium secretius esse
suspicor: ut quid enim, Baetice, saprophagis?

LXXVIII.

Minxisti currente semel, Pauline, carina.
Meiere vis iterum? Iam Palinurus eris.

LXXIX.

Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes:
hunc ego, cum futuit, non puto perficere.

LXXX.

De nullo quereris, nulli maledicis, Apici:
rumor ait linguae te tamen esse malae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License