Aeg.
Quod tempus animo semper ac mente horrui
adest profecto, rebus extremum meis.
quid terga vertis, anime? quid primo impetu
deponis arma? crede perniciem tibi
et dira saevos fata moliri deos:
oppone cunctis vile suppliciis caput,
ferrumque et ignes pectore adverso excipe,
Aegisthe: non est poena sic nato mori.
Tu nos pericli socia, tu, Leda sata,
comitare tantum: sanguinem reddet tibi
ignavus iste ductor ac fortis pater.
sed quid trementis circuit pallor genas
iacensque vultu languido optutus stupet?
Clyt.
Amor iugalis vincit ac flectit retro,
referimur illuc, unde non decuit prius
abire; sed nunc casta repetatur fides,
nam sera numquam est ad bonos mores via:
quem paenitet peccasse paene est innocens.
Aeg.
Quo raperis amens? credis aut speras tibi
Agamemnonis fidele coniugium? ut nihil
subesset animo quod graves faceret metus,
tamen superba et impotens flatu nimis
Fortuna magno spiritus tumidos daret.
gravis ille sociis stante adhuc Troia fuit:
quid rere ad animum suapte natura trucem
Troiam addidisse? rex Mycenarum fuit,
veniet tyrannus: prospera animos efferunt.
Effusa circa paelicum quanto venit
turba apparatu! sola sed turba eminet
tenetque regem famula veridici dei.
feresne thalami victa consortem tui?
at illa nolet. ultimum est nuptae malum
palam maritam possidens paelex domum.
nec regna socium ferre nec taedae sciunt.
Clyt.
Aegisthe, quid me rursus in praeceps agis
iramque flammis iam residentem incitas?
permisit
aliquid victor in captam sibi:
nec coniugem hoc respicere nec dominam decet.
lex alia solio est, alia
privato in toro.
quid,
quod severas ferre me leges viro
non patitur animus turpis admissi memor?
Det ille veniam facile cui venia est opus.
Aeg.
Ita est? pacisci mutuam veniam licet?
ignota tibi sunt iura regnorum aut nova?
nobis maligni iudices, aequi sibi,
id esse regni maximum pignus putant,
si quidquid aliis non licet solis licet.
Clyt.
Ignovit Helenae: iuncta Menelao redit
quae Europam et Asiam paribus afflixit malis.
Aeg.
Sed nulla Atriden Venere furtiva abstulit
nec cepit animum coniugi obstrictum suae.
iam crimen ille quaerit et causas parat.
nil esse crede turpe commissum tibi:
quid honesta prodest vita, flagitio vacans?
ubi dominus odit, fit nocens, non quaeritur.
Spartenne repetes spreta et Eurotan tuum
patriasque sedes profuga? non dant exitum
repudia regum: spe metus falsa levas.
Clyt.
Delicta novit nemo nisi fidus mea.
Aeg.
Non intrat umquam regium limen fides.
Clyt.
Opibus merebor, ut fidem pretio obligem.
Aeg.
Pretio parata vincitur pretio fides.
Clyt.
Surgit residuus pristinae mentis pudor;
quid obstrepis? quid voce blandiloqua mala
consilia dictas? scilicet nubam tibi,
regum relicto rege, generosa exuli?
Aeg.
Et cur Atrida videor inferior tibi,
gnatus Thyestae?
Clyt.
Si parum est, adde et nepos.
Aeg.
Auctore Phoebo gignor; haud generis pudet.
Clyt.
Phoebum nefandae stirpis auctorem vocas,
quem nocte subita frena revocantem sua
caelo expulistis? quid deos probro addimus?
subripere doctus fraude geniales toros,
quem Venere tantum scimus inlicita virum,
facesse propere ac dedecus nostrae domus
asporta ab oculis: haec vacat regi ac viro.
Aeg.
Exilia mihi sunt haud nova; assuevi malis.
si tu imperas, regina, non tantum domo
Argisve cedo: nil moror iussu tuo
aperire ferro pectus aerumnis grave.
Clyt.
Siquidem hoc cruenta Tyndaris fieri sinam.
quae iuncta peccat debet et culpae fidem.
secede mecum potius, ut rerum statum
dubium ac minacem iuncta consilia explicent.
|