Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
Agamemnon

IntraText CT - Text

  • ACTUS V
    • Strophius-Electra-Orestes tacitus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Strophius-Electra-Orestes tacitus

Stro. Phocide relicta Strophius Elea inclutus
palma revertor. causa veniendi fuit
gratari amico, cuius impulsum manu
cecidit decenni Marte concussum Ilium.
Quaenam ista lacrimis lugubrem vultum rigat
pavetque maesta? regium agnosco genus.
Electra, fletus causa quae laeta in domo est?

Elec. Pater peremptus scelere materno iacet,
comes paternae quaeritur natus neci,
Aegisthus arces Venere quaesitas tenet.

Stro. O nulla longi temporis felicitas!

Elec. Per te parentis memoriam obtestor mei,
per sceptra terris nota, per dubios deos:
recipe hunc Oresten ac pium furtum occule.

Stro. Etsi timendum caesus Agamemnon docet,
aggrediar et te, Oresta, furabor libens.
fidem secunda poscunt, adversa exigunt]
cape hoc decorum ludicri certaminis,
insigne frontis; laeva victricem tenens
frondem virenti protegat ramo caput,
et ista donum palma Pisaei Iovis
velamen eadem praestet atque omen tibi.
Tuque, o paternis assidens frenis comes,
condisce, Pylade, patris exemplo fidem.
Vos Graecia nunc teste veloces equi
infida cursu fugite praecipiti loca.

Elec. Excessit, abiit, currus effreno impetu
effugit aciem. tuta iam opperiar meos
hostes et ultro vulneri opponam caput.
Adest cruenta coniugis victrix sui,
et signa caedis veste maculata gerit.
manus recenti sanguine etiamnunc madent
vultusque prae se scelera truculenti ferunt.
concedam ad aras. -- Patere me vittis tuis,
Cassandra, iungi paria metuentem tibi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License