|
Adiciamus, si vis, ad has
querellas ipsius adulescentis interceptam inter prima incrementa indolem:
dignus fuit ille te fratre. Tu certe eras dignissimus, qui ne ex indigno quidem
quicquam doleres fratre: redditur illi testimonium aequale omnium hominum;
desideratur in tuum honorem, laudatur in suum.
Nihil in illo fuit, quod non libenter agnosceres. Tu quidem etiam minus
bono fratri fuisses bonus, sed in illo pietas tua idoneam nacta materiam multo
se liberius exercuit. Nemo potentiam eius iniuria sensit, numquam ille te
fratrem ulli minatus est; ad exemplum se modestiae tuae formaverat
cogitabatque, quantum tu et ornamentum tuorum esses et onus: suffecit ille huic
sarcinae. O dura fata et nullis aequa virtutibus!
Antequam felicitatem suam nosset frater tuus, exemptus est. Parum autem me
indignari scio; nihil est enim difficilius quam magno dolori paria verba
reperire. Etiamnunc tamen, si quid proficere possumus, conqueramur: 'quid tibi
voluisti, tam iniusta et tam violenta Fortuna? Tam cito te indulgentiae tuae
paenituit? Quae ista crudelitas est in medios fratres impetum facere et tam
cruenta rapina concordissimam turbam imminuere, tam bene stipatum optimorum
adulescentium domum, in nullo fratre degenerantem, turbare et sine ulla causa
delibare [voluisti]! Nihil ergo prodest innocentia ad omnem legem exacta, nihil
antiqua frugalitas, nihil felicitatis summae potentia summa conservata
abstinentia, nihil sincerus et tutus litterarum amor, nihil ab omni labe mens
vacans?
Luget Polybius, et in uno fratre
quid de reliquis possit metuere admonitus etiam de ipsis doloris sui solaciis
timet. Facinus indignum! Luget Polybius et aliquid propitio dolet Caesare! Hoc
sine dubio, impotens fortuna, captasti, ut ostenderes neminem contra te ne a
Caesare quidem posse defendi.'
|