|
Illud quoque te non minimum
adiuverit, si cogitaveris nulli minus gratum esse dolorem tuum quam ei, cui
praestari videtur: torqueri ille te aut non vult aut non intellegit. Nulla
itaque eius officii ratio est, quod ei, cui praestatur, si nihil sentit,
supervacuum est, si sentit, ingratum est. Neminem esse toto orbe terrarum, qui
delectetur lacrimis tuis, audacter dixerim. Quid ergo? Quem nemo adversus te
animum gerit, eum esse tu credis fratris tui, ut cruciatu tui noceat tibi, ut
te velit abducere ab occupationibus tuis, id est a studio et a Caesare? Non
est hoc simile veri. Ille enim indulgentiam tibi tamquam fratri praestitit,
venerationem tamquam parenti, cultum tamquam superiori; ille desiderio tibi
esse vult, tormento esse non vult.
Quid itaque iuvat dolori
intabescere, quem, si quis defunctis sensus est, finiri frater tuus cupit? De
alio fratre, cuius incerta posset voluntas videri, omnia haec in dubio ponerem
et dicerem: 'sive te torqueri lacrimis numquam desinentibus frater tuus cupit,
indignus hoc affectu tuo est; sive non vult, utrique vestrum inhaerentem
dolorem dimitte; nec impius frater sic desiderari debet nec pius sic velit.' In
hoc vero, cuius tam explorata pietas est, pro certo habendum est nihil esse
illi posse acerbius, quam si tibi hic casus eius acerbus est, si te ullo modo
torquet, si oculos tuos, indignissimos hoc malo, sine ullo flendi fine et
conturbat idem et exhaurit.
Pietatem tamen tuam nihil aeque a lacrimis tam inutilibus abducet, quam si
cogitaveris fratribus te tuis exemplo esse debere fortiter hanc fortunae
iniuriam sustinendi. Quod duces magni faciunt rebus adfectis, ut hilaritatem de
industria simulent et adversas res adumbrata laetitia abscondant, ne militum
animi, si fractam ducis sui mentem viderint, et ipsi conlabantur, id nunc tibi
quoque faciendum est: indue dissimilem animo tuo vultum et, si potes, proice
omnem ex toto dolorem, si minus, introrsus abde et contine, ne appareat, et da
operam ut fratres tui te imitentur, qui honestum putabunt, quodcumque te
facientem viderint, animumque ex vultu tuo sument. Et solacium debes esse
illorum et consolator; non poteris autem horum maerori obstare, si tuo
indulseris.
|