|
Potest et illa res a luctu te prohibere
nimio, si tibi ipse renuntiaveris nihil horum, quae facis, posse subduci.
Magnam tibi personam hominum consensus imposuit: haec tibi tuenda est.
Circumstat te omnis ista consolantium frequentia et in animum tuum inquirit ac
perspicit quantum roboris ille adversus dolorem habeat et utrumne tu tantum
rebus secundis uti dextere scias, an et adversas possis viriliter ferre:
observantur oculi tui. Liberiora sunt omnia iis, quorum adfectus tegi possunt;
tibi nullum secretum liberum est.
In multa luce fortuna te posuit; omnes scient, quomodo te in isto tuo gesseris
vulnere, utrumne statim percussus arma summiseris an in gradu steteris. Olim te
in altiorem ordinem et amor Caesaris extulit et tua studia eduxerunt. Nihil te
plebeium decet, nihil humile. Quid autem tam humile ac muliebre est quam
consumendum se dolori committere? Non idem tibi in luctu pari quod tuis
fratribus licet; multa tibi non permittit opinio de studiis ac moribus tuis
recepta, multum a te homines exigunt, multum expectant. Si volebas tibi
omnia licere, non convertisses in te ora omnium: nunc tantum tibi praestandum
est, quantum promisisti.
Omnes illi, qui opera ingenii tui laudant, qui describunt, quibus, cum fortuna
tua opus non sit, ingenio opus est, custodes animi tui sunt. Nihil umquam ita
potes indignum facere perfecti et eruditi viri professione, ut non multos
admirationis de te suae paeniteat. Non licet tibi flere immodice, nec hoc
tantummodo non licet; ne somnum quidem extendere in partem diei licet aut a
tumultu rerum in otium ruris quieti confugere aut adsidua laboriosi officii
statione fatigatum corpus voluptaria peregrinatione recreare aut spectaculorum
varietate animum detinere aut ex tuo arbitrio diem disponere.
Multa tibi non licent, quae humillimis et in angulo iacentibus licent: magna
servitus est magna fortuna. Non licet tibi quicquam arbitrio tuo facere:
audienda sunt tot hominum milia, tot disponendi libelli; tantus rerum ex orbe
toto coeuntium congestus, ut possit per ordinem suum principis maximi animo
subici, exigendus est. Non licet tibi, inquam, flere: ut multos flentes audire
possis, ut periclitantium et ad misericordiam mitissimi Caesaris pervenire
cupientium [lacrimas siccare], lacrimae tibi tuae adsiccandae sunt.
|