|
Haec tamen etiamnunc levioribus te remediis adiuvabunt; cum voles omnium
rerum oblivisci, Caesarem cogita. Vide, quantam huius in te indulgentiae fidem,
quantam industriam debeas: intelleges non magis tibi incurvari licere quam
illi, si quis modo est fabulis traditus, cuius umeris mundus innititur. Caesari
quoque ipsi, cui omnia licent, propter hoc ipsum multa non licent: omnium
somnos illius vigilia defendit, omnium otium illius labor, omnium delicias
illius industria, omnium vacationem illius occupatio.
Ex quo se Caesar orbi terrarum dedicavit, sibi eripuit, et siderum modo, quae
inrequieta semper cursus suos explicant, numquam illi licet subsistere nec
quicquam suum facere. Ad quendam itaque modum tibi quoque eadem necessitas
iniungitur: non licet tibi ad utilitates tuas, ad studia tua respicere. Caesare
orbem terrarum possidente impertire te nec voluptati nec dolori nec ulli alii
rei potes: totum te Caesari debes.
Adice nunc quod, cum semper praedices cariorem tibi spiritu tuo Caesarem esse,
fas tibi non est salvo Caesare de fortuna queri: hoc incolumi salvi tibi sunt
tui, nihil perdidisti, non tantum siccos oculos tuos esse sed etiam laetos
oportet; in hoc tibi omnia sunt, hic pro omnibus est. Quod longe a sensibus
tuis pudentissimis piissimisque abest, adversus felicitatem tuam parum gratus
es, si tibi quicquam hoc salvo flere permittis.
|