|
Monstrabo etiamnunc non quidem firmius remedium sed familiarius. Si quando
te domum receperis, tunc erit tibi metuenda tristitia: nam quam diu numen tuum
intueberis, nullum illa ad te inveniet accessum, omnia in te Caesar tenebit;
cum ab illo discesseris, tunc velut occasione data insidiabitur solitudini tuae
dolor et requiescenti animo tuo paulatim inrepet.
Itaque non est quod ullum tempus vacare patiaris a studiis: tunc tibi litterae
tuae tam diu ac tam fideliter amatae gratiam referrant, tunc te illae
antistitem et cultorem suum vindicent, tunc Homerus et Vergilius tam bene de
humano genere meriti, quam tu et de illis et de omnibus meruisti, quos pluribus
notos esse voluisti quam scripserant, multum tecum morentur: tutum id erit omne
tempus, quod illis tuendum commiseris; tunc Caesaris tui opera, ut per omnia
saecula domestico narrentur praeconio, quantum potes, compone: nam ipse tibi
optime formandi condendique res gestas et materiam dabit et exemplum.
Non audeo te eo usque producere, ut fabellas quoque et Aesopeos logos,
intemptatum Romanis ingeniis opus, solita tibi venustate connectas. Difficile
est quidem, ut ad haec hilariora studia tam vehementer perculsus animus tam
cito possit accedere: hoc tamen argumentum habeto iam conroborati eius et
redditi sibi, si poterit a severioribus scriptis ad haec solutiora procedere.
In illis enim quamvis aegrum eum adhuc et secum reluctantem avocabit ipsa
rerum, quas tractabit, austeritas; haec, quae remissa fronte commentanda sunt,
non feret, nisi cum iam sibi ab omni parte constiterit. Itaque debebis eum
severiore materia primum exercere, deinde hilariore temperare.
|